Plinius Maior, Naturalis Historia
Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt Dipoenus et Scyllis, geniti in Creta insula etiamnum Medis imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare inciperet . hoc est Olympiade circiter quinquagensima. hi Sicyonem se contulere, qnæ diu fuit officinarum omnium talium patria. deorum simulacra publice locaverant iis Sicyonii, quæ priusquam absolverentur, artifices iniuriam questi abiere in Ætolos. protinus Sicyonem fames invasit ac sterilitas mærorque dims. remedium petentibus Apollo Pythius respondit: si Dipoenus et Scyllis deorum simulacra perfecissent. quod magnis mercedibus obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea Apollinis, Dianæ, Herculis, Minervæ, quod de cælo postea tactum est.—
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
