Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 35, cap. 4

Apud Romanos quoque honos mature huic arti contigit, siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabii clarissimæ gentis, princepsque eius cognominis ipse ædem Salutis pinxit anno urbis conditæ CCCCL, quæ pictura duravit ad nostram memoriam æde ea Claudi principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario æde Herculis Pacui poetæ pictura. Enni sorore genitus hic fuit clarioremque artem eam Romæ fecit gloria scænæ . postea non est spectata honestis manibus, nisi forte quis Turpilium equitem Romanum e Venetia nostræ ætatis velit referre, pulchris eius operibus hodieque Veronæ exstantibus . læva is manu pinxit, quod de nullo ante memoratur . parvis gloriabatur tabellis extinctus nuper in longa senecta Titedius Labeo prætorius, etiam proconsulatu provinciæ Narbonensis functus, sed ea re inrisa etiam contumeliæ erat. fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium, cum Q. Pedius, nepos Q. Pedii consularis triumphalisque et a Cæsare dictatore coheredis Augusto dati, natura mutus esset. in eo Messala orator, ex cuius familia pueri avia fuerat, picturam docendum censuit, idque etiam divus Augustus comprobavit ; puer magni profectus in ea arte obiit. dignatio autem præcipua Romæ increvit, ut existimo, a M'. Valerio Maximo Messala, qui princeps tabulam picturam proelii, quo Carthaginienses et Hieronem in Sicilia vicerat, proposuit in latere curiæ Hostiliæ anno ab urbe condita ccccxc. fecit hoc idem et L. Scipio tabulamque victoriæ suæ Asiaticæ in Capitolio posuit, idque ægre tulisse fratrem Africanum tradunt, haut inmerito, quando filius eius illo proelio captus fuerat. non dissimilem offensionem et Æmiliani subiit L. Hostilius Mancinus, qui primus Carthaginem inruperat, situm eius oppugnationesque depictas proponendo in foro et ipse adsistens populo spectanti singula enarrando, qua comitate proximis comitiis consulatum adeptus est. habuit et scæna ludis Claudii Pulchri magnam admirationem picturæ, cum ad tegularum similitudinem corvi decepti imagine advolarent. Tabulis autem externis auctoritatem Romæ publice fecit primus omnium L. Mummius, cui cognomen Achaici victoria dedit. namque cum in præda vendenda rex Attalus $X$ |VI| emisset tabulam Aristidis, Liberum patrem, pretium miratus suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod ipse nesciret, revocavit tabulam, Attalo multum querente, et in Cereris delubro posuit. quam primam arbitror picturam externam Romæ publicatam, deinde video et in foro positas volgo. hinc enim ille Crassi oratoris lepos agentis sub Veteribus; cum testis compellatus instaret: dic ergo, Crasse, qualem me noris? talem, inquit, ostendens in tabula inficetissime Gallum exerentem linguam. in foro fruit et illa pastoris senis cum baculo, de qua Teutonorum legatus respondit interrogatus, quantine eum æstimaret, donari sibi nolle talem vivum verumque. sed præcipuam auctoritatem publice tabulis fecit Cæsar dictator Aiace et Media ante Veneris Genetricis ædem dicatis, post eum M. Agrippa, vir rusticitati propior quam deliciis. exstat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius fuisset quam in villarum exilia pelli. verum eadem illa torvitas tabulas duas Aiacis et Veneris mercata est a Cyzicenis HS |XI|. in thermarum quoque calidissima parte marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum reficerentur, sublatas. super omnes divus Augustus in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas, quæ Belli faciem pictam habent et Triumphum, item Castores ac Victoriam. posuit et quas dicemus sub artificum mentione in templo Cæsaris patris. idem in curia quoque, quam in comitio consecrabat, duas tabulas inpressit parieti. Nemean sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, adstante cum baculo sene, cuius supra caput tabella bigæ dependet, Nicias scripsit se inussisse; tali enim usus est verbo. alterius tabulæ admiratio est puberem filium seni patri similem esse ætatis salva differentia, supervolante aquila draconem complexa; Philochares hoc suum opus esse testatus est, inmensa, vel unam si tantum hanc tabulam aliquis æstimet, potentia artis, cum propter Philocharen ignobilissimos alioqui Glaucionem filiumque eius Aristippum senatus populi Romani tot sæculis spectet! posuit et Tiberius Cæsar, minime comis imperator, in templo ipsius Augusti quas mox indicabimus. hactenus dictum sit de dignitate artis morientis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑