Plinius Maior, Naturalis Historia
Aurum invenitur in nostro orbe, ut omittamus Indicum a formicis aut apud Scythas grypis erutum, tribus modis: fluminum ramentis, ut in Tago Hispaniæ, Pado Italiæ, Hebro Thraciæ, Pactolo Asiæ, Gange Indiæ, nec ullum absolutius aurum est, ut cursu ipso attrituque perpolitum. alio modo puteorum scrobibus effoditur aut in ruina montium quæritur; utraque ratio dicatur. Aurum qui quærunt, ante omnia segutilum tollunt; ita vocatur indicium. alveus hic est harenæ, quæ lavatur , atque ex eo, quod resedit, coniectura capitur.invenitur aliquando in summa tellure protinus rara felicitate , ut nuper in Delmatia principatu Neronis singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. cum ita- inventum est in summo cæspite, talutium vocant, si et aurosa tellus subest. cetero montes Hispaniarum, aridi sterilesque et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono fertiles esse coguntur. Quod puteis foditur, canalicium vocant, alii canaliense, marmoris glareæ inhærens, non illo modo, quo in oriente sappiro atque Thebaico aliisque in gemmis scintillat, sed micas amplexum marmoris. vagantur hi venarum canales per latera puteorum et huc illuc, inde nomine invento, tellusque ligneis columnis suspenditur. quod effossum est, tunditur, lavatur, uritur, molitur. farinam a pila scudem vocant; argentum, quod exit a fornace, sudorem. quæ e camino iactatur spurcitia in omni metallo scoria appellatur. hæc in auro tunditur iterumque coquitur. catini fiunt ex tasconio; hoc est terra alba similis argillæ, neque enim alia flatum ignemque et ardentem materiam tolerat. Tertia ratio opera vicerit Gigantum. cuniculis per magna spatia actis cavantur montes lucernarum ad lumina ; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. arrugias id genus vocant. siduntque rimæ subito et opprimunt operatos, ut iam minus temerarium videatur e profundo maris petere margaritas atque purpuras. tanto nocentiores fecimus terras! relinquuntur itaque fornices crebri montibus sustinendis. occursant in utroque genere silices; hos igne et aceto rumpunt, sæpius vero, quoniam id cuniculos vapore et fumo strangulat, cædunt fractariis CL libras ferri habentibus egeruntque umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis tradentes ; lucem novissimi cernunt. si longior videtur silex, latus sequitur fossor ambitque. et tamen in silice facilior existimatur opera; est namque terra ex quodam argillæ genere glarea mixta—gangadiam vocant—prope inexpugnabilis . cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum ab ultimo cædunt. dat signum ruina, eamque solus intellegit in cacumine eius montis vigil. hic voce, nutu evocari iubet operas pariterque ipse devolat. mons fractus cadit ab sese longe fragore qui concipi humana mente non possit, æque et flatu incredibili. spectant victores ruinam naturæ. nec tamen adhuc aurum est nec sciere esse, cum foderent, tantaque ad pericula et inpendia satis causæ fuit sperare quod cuperent. alius par labor ac vel maioris inpendii: flumina ad lavandam hanc ruinam iugis montium obiter duxere a centesimo plerumque lapide ; corrugos vocant, a conrivatione credo. mille et hic labores: præceps esse libramentum oportet, ut ruat verius quam fluat; itaque altissimis partibus ducitur. convalles et intervalla substructis canalibus iunguntur. alibi rupes inviæ cæduntur sedemque trabibus cavatis præbere coguntur . qui cædit, funibus pendet, ut procul intuenti species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. pendentes maiore ex parte librant et lineas itineri præducunt, quaque insistentis vestigiis hominis locus non est, amnes trahuntur ab homine. vitium lavandi est, si fluens amnis lutum inportet; id genus terræ urium vocant. ergo per silices calculosve ducunt et urium evitant. ad capita deiectus in superciliis montium piscinæ cavantur ducenos pedes in quasque partes et in altitudinem denos. emissaria in iis quina pedum quadratorum ternum fere relinquuntur , ut replete stagno excussis opturamentis erumpat torrens tanta vi, ut saxa provolvat. alius etiamnum in plano labor. fossæ, per quas profluat, cavantur—agogas vocant—; hæ sternuntur gradatim ulice. frutex est roris marini similis, asper aurumque retinens. latera cluduntur tabulis, ac per prærupta suspenduntur canales. ita profluens terra in mare labitur ruptusque mons diluitur , ac longe terras in mare his de causis iam promovit Hispania. in priore genere quæ exhauriuntur inmenso labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. aurum arrugia quæsitum non coquitur, sed statim suum est. inveniuntur ita massæ, nec non in puteis, et denas excedentes libras; palagas, alii palacurnas, iidem quod minutum est balucem vocant. ulex siccatur, uritur, et cinis eius lavatur substrato cæspite herboso, ut sidat aurum. vicena milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque Callæciam et Lusitaniam præstare quidam prodiderunt, ita ut plurimum Asturia gignat. neque in alia terrarum parte tot sæculis perseverat hæc fertilitas. Italiæ parci vetere interdicto patrum diximus; alioqui nulla fecundior metallorum quoque erat tellus. extat lex censoria Victumularum aurifodinæ in Vercellensi agro, qua cavebatur , ne plus quinque milia hominum in opere publicani haberent. Aurum faciendi est etiamnum una ratio ex auripigmento , quod in Syria foditur pictoribus in summa tellure , auri colore, sed fragile lapidum specularium modo. invitaveratque spes Gaium principem avidissimum auri; quam ob rem iussit excoqui magnum pondus et plane fecit aurum excellens, sed ita parvi ponderis, ut detrimentum sentiret propter avaritiam expertus, quamquam auripigmenti libræ $X$ IIII permutarentur. nec postea temptatum ab ullo est. Omni auro inest argentum vario pondere, aliubi decuma parte, aliubi octava. in uno tantum Callæciæ metallo, quod vocant Albucrarense, tricensima sexta portio invenitur; ideo ceteris præstat. ubicumque quinta argenti portio est, electrum vocatur. scobes hæ reperiuntur in canaliensi. fit et cura electrum argento addito. quod si quintam portionem excessit, incudibus non resistit. vetusta et electro auctoritas Homero teste, qui Menelai regiam auro, electro, argento, ebore fulgere tradit. Minervæ templum habet Lindos insulæ Rhodiorum, in quo Helena sacravit calicem ex electro; adicit historia, mammæ suæ mensura. electri natura est ad lucernarum lumina clarius argento splendere. quod est nativum, et venena deprehendit . namque discurrunt in calicibus arcus cælestibus similes cum igneo stridore et gemina ratione prædicunt. Aurea statua prima omnium nulla inanitate et antequam ex ære aliqua modo fieret, quam vocant holosphyraton , in templo Anætidis posita dicitur quo situ terrarum nomen hoc signavimus, numine gentibus illis sacratissimo. direpta ea est Antonii Parthicis rebus, scitumque narratur veteranorum unius Bononiæ hospitali divi Augusti cena, cum interrogatus esset, sciretne eum, qui primus violasset id numen, oculis membrisque captum exspirasse; respondit enim cum maxime Augustum e crure eius cenare seque illum esse totumque sibi censum ex ea rapina. hominum primus et auream statuam et solidam LXX circiter olympiade Gorgias Leontinus Delphis in templo posuit sibi. tantus erat docendæ artis oratoriæ quæstus. Aurum pluribus modis pollet in remediis volneratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quæ inferantur veneficia. est et ipsi superlato vis malefica, gallinarum quoque et pecuariorum feturis. remedium abluere inlatum et spargere eos, quibus mederi velis. torretur et cum salis gemino pondere, triplici misyis ac rursus cum II salis portionibus et una lapidis, quem schiston vocant. ita virus trahit rebus una crematis in fictili vase, ipsum purum et incorruptum. reliquus cinis servatus in fictili olla ex aqua inlitus lichenas in facie —lomento eo convenit ablui—, fistulas etiam sanat et quæ vocantur hæmorroides. quodsi tritus pumex adiciatur , putria ulcera et tætri odoris emendat, ex melle vero decoctum cum melanthio inlitum umbilico leniter solvit alvum. auro verrucas curari M. Varro auctor est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
