Plinius Maior, Naturalis Historia
Geminus similiter victus in aquis terraque et testudinum effectusque par, honore habendo vel proptes excellens in usu pretium figuræque proprietatem. sunt ergo testudinum genera terrestres, marinæ, lutariæ et quæ in dulci aqua vivunt. has quidam e Græcis emydas appellant. Terrestrium carnes suffitionibus propriæ magicisque artibus refutandis et contra venena salutares produntum plurimæ in Africa. hæ ibi amputato capite pedibusque pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptæ stru mas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos sanguis earum claritatem visus facit, discutit suffusiones oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum ac simlilium et ranarum venena auxiliatur servato san guine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino datis. felle testudinum cum Attico melle glaucomata in ungui prodest. scorpionum plagæ instillant. tegiment cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat squamæ e summa parte derasæ et in potu datæ vene rem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non arbitror et inter ea esse hoc quoque, quæ portentose Magi demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, efficaciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus. Marinarum carnes admixtæ ranarum carnibus contra salamandras præclare auxiliantur, neque est testudine aliud salamandræ adversius. sanguine alopeciarum inanitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; inarescere eum oportet lenteque ablui. instillatur et dolori aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis heminis III aceti hemina. datur et suspiriosis, sed tum hemina vini additur; his et cum hordeacea farina, aceto quoque admixto, ut sit quod devoretur fabæ magnitudine; et hæc singula et matutina et vespera dantur, dein post aliquot dies bina vespera. comitialibus instillatur ore diducto; iis, qui modice corripiantur spasmo, cum castoreo clystere infunditur. quod si dentes ter annis colluantus testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anheli tus discutit quasque orthopnoeas vocant; ad has in po lenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit cicatrices extenuat, tonsillas sedat et anginas et omnia oris vitia, privatim nomas ibi, item testium. naribus in litum comitiales erigit attollitque. idem cum vernatione anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testudinis suco, addita æque vernatione anguium; sed vino testudinem excocunt. oculorum utique vitia omnia fel inunctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinæ fel cum fluviatilis sanguine et lacte. capillus mulierum inficitur felle. contra salamandras vel sucum decoctæ bibisse satis est. Tertium genus testudinum est in cæno et paludibus viventium. latitudo his et in dorso pectori similis nec convexo curvata calice, ingrata visu. ex hac quoque tamen aliqua contingunt auxilia. tres namque in succensa sarmenta coiectæ dividentibus se tegumentis rapiuntur, tum evolsæ carnes earum cocuntur in congio aquæ sale modice addito; ita decoctarum ad tertias partes sucus paralysim et articularios morbos sentientibus bibitur. detrahit idem fel pituitas sanguinemque vitiatum. sistitur ab eo remedio alvus aquæ frigidæ potu. E quarto genere testudinum, quæ sunt in amnibus, divolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto unguento et semine lili, si ante accessiones perunguantur ægri præter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem XV luna capi oportere, ut plus pinguium reperiatur, verum ægrum XVI luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro capitis dolores sedat, item strumas. sunt qui testudinum sanguinem cultro æreo supinarum capitibus præcisis excipi novo fictili iubeant, ignem sacrum cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera manantia, verrucas. iidem promittunt testudinum omnium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia. Hinc deinde in morbos digeremus aquatilia, non quia ignoremus gratiorem esse universitatem animalium maiorisque miraculi, sed hoc utilius est vitæ, contributa habere remedia, cum aliud alii prosit, aliud alibi facilius inveniatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
