Plinius Maior, Naturalis Historia
maxime autem putei circa arcturum, non ipsa æstate, deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi hieme tota, ut circa Olynthum, vere primum aquis redeuntibus . in Sicilia quidem circa Messanam et Mylas hieme in totum inarescunt fontes, æstate exundant amnemque faciunt. Apolloniæ in Ponto fons iuxta mare æstate tantum superfluit et maxime circa canis ortum, parcius, si frigidior sit æstas. quædam terræ imbribus sicciores fiunt, velut in Narniensi agro, quod admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre pulverem.— Omnis aqua hieme dulcior est, æstate minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque æqualis amnium plerumque gustus est magna alvei differentia . quippe tales sunt aquæ, qualis terra, per quam fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes rivi, ut Borysthenen, victique diluuntur. aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in Bosporo, ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili rigua pluviæ amara fecere, magna pestilentia Ægypti. Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos arborum alimenta consumebant, sicut in Hæmo obsidente Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. plerumque vero dannosi torrentes conrivantur detracta collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et coli moverique terrain callumque summæ cutis solvi aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato oppido , quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque, qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos emersisse, ut quæque coepissent partes coli.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
