Plinius Maior, Naturalis Historia
De anserum honore, quem meruere Gallorum in Capitolium ascensu deprehenso, diximus. eadem de causa supplicia annua canes pendunt, inter ædem Iuventatis et Summani vivi in furca sabucea armo fixi. sed plura de hoc animali dici cogunt priscorum mores. Catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur iis. Genitæ Manæ catulo res divina fit, et in cenis deum etiam nunc ponitur catulina. aditialibus quidem epulis celebrem fuisse Plauti fabulæ indicio sunt. sanguine canino contra toxica nihil præstantius putant ; vomitiones quoque hoc animal monstrasse homini videtur, et alios usus ex eo mire laudatos referemus suis locis. nunc ad institutum ordinem pergemus. Adversus serpentium ictus efficacia habentur fimum pecudis recens in vino decoctum inlitumque, mures dissecti inpositi. quorum natura non est spernenda, præcipue in adsensu siderum, ut diximus, cum lunæ lumine fibrarum numero crescente atque decrescente. tradunt Magi iocinere muris dato porcis in fico sequi dantem id animal, in homine quoque similiter valere, sed resolvi cyatho olei poto. Mustelarum duo genera; alterum silvestre, distans magnitudine, Græci vocant ictidas. harum fel contra aspidas dicitur efficax, cetero venenum. hæc autem, quæ in domibus nostris oberrat et catulos suos, ut auctor est Cicero, cottidie transfert mutatque sedem, serpentes persequitur . ex ea inveterata sale denari pondus in cyathis III datur percussis aut ventriculus coriandro fartus inveteratusque et in vino potus, et catulus mustelæ etiam efficacius. Quædam pudenda dictu tanta auctorum adseveratione commendantur, ut præterire fas non sit, siquidem illa concordia rerum aut repugnantia medicinæ gignuntur, veluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fastidiendi , natura contra serpentium morsus et præcipue aspidum valere dicitur, item contra venena omnia, argumento, quod dicant gallinas, quo die ederint, non interfici ab aspide, carnesque earum percussis plurimum prodesse. ex iis, quæ tradunt, humanissimum est inlinere morsibus cum sanguine testudinis, item suffitu eorum abigere sanguisugas adhærentes haustasque ab animalibus restinguere in potu datis. quamquam et oculos quidam his inungunt tritis cum sale et lacte mulierum auresque cum melle et rosaceo admixtis. eos, qui agrestes sint et in malva nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt auribus. cetera, quæ de his tradunt vomitionum et quartanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ovo aut cera aut faba inclusos censeant devorandos, falsa nec referenda arbitror. lethargi tantum medicinæ cum argumento adhibent, quoniam vincatur aspidum somnifica vis, septenos in cyatho aquæ dantes, puerilibus annis quaternos . et in stranguria fistulæ inposuere. adeo nihil parens illa rerum omnium sine ingentibus causis genuit. quin et adalligatos lævo bracchio binos lana subrepta pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis in russeo panno. rursus his adversatur scolopendra suffituque enecat. Aspides percussos torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum, si sanguinem attigit aut recens vulnus, statim interemit ; si inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quantalibet copia non nocet, non enim est tabifica vis ; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer in proferendo ex iis remedio, ni M. Varro LXXXIII vitæ anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum urina. Basilisci, quem etiam serpentes ipsæ fugiunt alias olfactu necantem, qui hominem, vel si aspiciat tantum , dicitur interemere, sanguinem Magi miris laudibus celebrant : coeuntem picis modo et colore, dilutum cinnabari clariorem fieri. attribuunt ei successus petitionum a potestatibus et a diis etiam precum, morborum remedia , veneficiorum amuleta. quidam et Saturni sanguinem appellant. Draco non habet venena. caput eius limini ianuarum subditum propitiatis adoratione diis fortunatam domum facere promittitur, oculis eius inveteratis et cum melle tritis inunctos non expavescere ad nocturnas imagines etiam pavidos, cordis pingue in pelle dorcadum nervis cervinis adalligatum in lacerto conferre iudiciorum victoriæ plurimum, spondylum aditus potestatium mulcere, dentes eius inligatos pellibus caprearum cervinis nervis mites præstare dominos potestatesque exorabiles. sed super omnia est compositio, qua invictos faciunt Magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis e fronte et medulla eiusdem, equi victoris spuma, canis ungue adalligatis cervino corio nervisque cervi alternatis et dorcadis. quæ coarguisse non minus referet quam contra serpentes remedia demonstrasse, quoniam et hæc illorum veneficia sunt. draconum adipem venenata fugiunt, item, si uratur ichneumonum; fugiunt et urticis tritis in aceto perunctos. Viperæ caput inpositum, vel alterius quam quæ percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in vapore baculo sustineat —aiunt enim recanere —, item si quis exustæ eiusdem cinerem inlinat. reverti autem ad percussum serpentem necessitate naturæ Nigidius auctor est. caput quidam dissecant scite inter aures ad eximendum lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa; alii ipso toto capite utuntur. fiunt ex vipera pastilli, qui theriaci vocantur a Græcis, ternis digitis mensura utrimque amputatis exemptisque interaneis et livore spinæ adhærente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta utuntur. significandum videtur e vipera tantum hoc fieri. quidam purgatæ ut supra dictum est adipem cum olei sextario decocunt ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis stillis additis in oleum perunguntur, ut omnes bestiæ fugiant eos. Præterea constat contra omnium ictus quamvis insanabiles ipsarum serpentium exta inposita auxiliari, eosque, qui aliquando viperæ iecur coctum hauserint, numquam postea feriri a serpente. neque anguis venenatus est nisi per mensem luna instigatus, et prodest vivus conprehensus et in aqua contusus, si foveantur ita morsus. quin et inesse ei remedia multa creduntur, ut digeremus, et ideo Æsculapio dicatur. Democritus quidem monstra quædam ex his confingit, ut possint avium sermones intellegi. anguis Æsculapius Epidauro Romam advectus est vulgoque pascitur et in domibus, ac nisi incendiis semina exurerentur, non esset fecunditati eorum resistere in orbe terrarum. pulcherrimum anguium genus est quod et in aqua vivit; hydri vocantur, nullo serpentium inferiores veneno. horum iecur servatum [adversus ] percusso ab iis auxilium est. —Scorpio tritus stelionum veneno adversatur. fit enim e stelionibus malum medicamentum ; nam cum inmortuus est vino, faciem eorum, qui biberint, lentigine obducit. ob hoc in unguento necant eum insidiantes pælicum formæ. remedium est ovi luteum et mel ac nitrum. fel stelionum tritum in aqua mustelas congregare dicitur. Inter omnia venenata salamandræ scelus maximum est. cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt, ut omittam, quod perire conscientia dicuntur homine percusso neque amplius admitti a Terra ; salamandra populos pariter necare inprovidos potest. nam si arbori inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans; quin immo si contacto ab ea ligno, lapidi crusta panis inponatur, idem veneficium est vel si in puteum cadat, quippe cum saliva eius quacumque parte corporis, vel in pede imo, respersa omnis in toto corpore defluat pilus. tamen talis ac tanti veneni a quibusdam animalium, ut subus, manditur dominante eadem illa rerum dissidentia. venenum eius restingui primum omnium ab iis, quæ vescantur illa, verisimile est, ex iis vero, quæ produntur, cantharidum potu aut lacerta in cibo sumpta. cetera adversantia diximus dicemusque suis locis. ex ipsa quæ Magi tradunt contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat, si forent vera, iam esset experta Roma. Sextius venerem accendi cibo earum, si detractis interaneis et pedibus et capite in melle serventur, tradit negatque restingui ignem ab iis. E volucribus in auxilio contra serpentes primus vultur est, adnotatumque minus virium esse nigris. pinnarum ex alis nidore, si urantur, fugari eas dicunt, item cor eius alitis habentes tutos esse ab impetu non solum serpentium, sed etiam ferarum latronumque et regum ira. Carnibus gallinaceorum ita, ut tepebunt avulsæ, adpositis venena serpentium domantur, item cerebro in vino poto. Parthi gallinæ malunt cerebrum plagis inponere . ius quoque ex iis potum præclare medetur, et in multis aliis usibus mirabile. pantheræ, leones non attingunt perunctos eo, præcipue si et alium fuerit incoctum . alvum solvit validius e vetere gallinaceo, prodest et contra longinquas febres et torpentibus membris tremulisque et articulariis morbis et capitis doloribus, epiphoris , inflationibus, fastidiis, incipiente tenesmo, iocineri, renibus, vesicæ, contra cruditates, suspiria. itaque etiam faciendi eius extant præcepta: efficacius coci cum olere marino aut cybio aut cappari aut apio aut herba Mercuriali , polypodio aut aneto, utilissime autem in congiis III aquæ ad III heminas cum supra dictis herbis et refrigeratum sub diu dari, tempestivius antecedente vomitione. non præteribo miraculum, quamquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur , consumunt id in se; ita hoc venenum auri est. at gallinacei ipsi circulo e ramentis addito in collum non canunt. Auxiliatur contra serpentes et columbarum caro recens concerpta et hirundinum, bubonis pedes usti cum plumbagine herba. nec omittam in hac quoque alite exemplum magicæ vanitatis, quippe præter reliqua portentosa mendacia cor eius inpositum mammæ mulieris dormientis sinistræ tradunt efficere, ut omnia secreta pronuntiet; præterea in pugnam ferentes id fortiores fieri. eiusdem ovo ad capillum remedia demonstrant. quis enim, quæso, ovum bubonis umquam visere potuit, cum ipsam avem vidisse prodigium sit? quis utique experiri et præcipue in capillo? sanguine quidem pulli bubonis etiam crispari capillum promittunt. cuius generis prope videri possint quæ tradunt et de vespertilione, si ter circumlatus domui vivus super fenestram inverso capite adfigatur, amuletum esse, privatimque ovilibus circumlatum totiens et pedibus suspensum super limen. sanguinem quoque eius cum carduo contra serpentium ictus inter præcipua laudant. Phalangium est Italiæ ignotum et plurium generum : unum simile formicæ, sed multo maius, rufo capite, reliqua parte corporis nigra, albis guttis. acerbior huius quam vespæ ictus. vivit maxime circa furnos et molas. in remedio est, si quis eiusdem generis alterum percusso ostendat, et ad hoc servantur mortui. inveniuntur et cortices eorum, qui triti et poti medentur; mustelæ catuli ut supra. æque phalangion Græci vocant inter genera araneorum, sed distingunt lupi nomine. tertium genus est eodem phalangi nomine araneus lanuginosus, grandissimo capite, quo dissecto inveniri intus dicuntur vermiculi duo adalligatique mulieribus pelle cervina ante solis ortum præstare, ne concipiant, ut Cæcilius in commentariis reliquit. vis ea annua est. quam solam ex omni atocio dixisse fas sit, quoniam aliquarum fecunditas plena liberis tali venia indiget. vocatur et rhox acino nigro similis, ore minimo sub alvo, pedibus brevissimis tamquam inperfectis. dolor a morsu eius qualis a scorpione , urina similis aranei textis. idem erat asterion, nisi distingueretur virgulis albis; huius morsus genua labefactat . peior utroque est cæruleus, lanugine nigra, caliginem concitans et vomitus araneosos. etiamnum deterior a crabrone pinna tantum differens; hic et ad maciem perducit . myrmecion, formicæ similis capite, alvo nigra, guttis albis distinguentibus, vesparum dolore torquet. tetragnathii duo genera habent: peior medium caput distinguente linea alba et transversum altera; hic oris tumorem facit. at cinereus posteriore parte candicans lentior, minime autem noxius eodem colore qui telas muscis in parietibus latissime pandit. contra omnium morsus remedio est gallinaceum cerebrum cum piperis exiguo potum in posca, item formicæ v potæ, pecudum fimi cinis inlitus ex aceto et ipsi aranei quicumque in oleo putrefacti. Muris aranei morsus sanatur coagulo agni e vino poto, ungulæ arietinæ cinere cum melle, mustelæ catulo ut in serpentibus dictum est. si iumenta momorderit, mus recens cum sale inponitur aut fel vespertilionis ex aceto. et ipse mus araneus contra se remedio est divulsus inposits . nam si prægnans momordit, protinus dissilit. ptimum, si is inponatur, qui momorderit, sed et alios ad hunc usum servant in oleo aut luto circumlitos. est et contra morsum eius remedio terra ex orbita; ferunt enim non transiri ab eo orbitam torpore quodam naturæ. Scorpionibus contrarius maxime invicem stelio traditur, ut visu quoque pavorem iis adferat et torporem frigidi sudoris. itaque in oleo putrefaciunt eum et ita vulnera perungunt. quidam oleo illo spumam argenteam decocunt ad emplastri genus atque ita inlinunt. hunc Græci coloten vocant et ascalaboten et galeoten ; in Italia non nascitur. est enim hic plenus lentigine, stridoris acerbi et araneis vescitur, quæ omnia nostris stelionibus aliena sunt. Prodest et gallinarum fimi cinis inlitus, draconis 15 iocur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suæ plagæ inpositus aut assus in cibo sumptus aut potus in meri cyathis II. proprium est scorpionum quod manus palmam non feriunt, nec visi pilos attingere. lapillus qualiscumque ab ea parte, qua in terra erat, adpositus plagæ levat dolorem, item testa, sicut erat terra operta ex aliqua parte, inposita liberare dicitur—non debent respicere qui inponunt et cavere ne sol aspiciat—, vermes terreni triti inpositi. multa et alia ex his remedia sunt, propter quæ in melle servantur. Noctua apibus contraria et vespis crabronibusque et sanguisugis; pici quoque Martii rostrum secum habentes non feriuntur ab iis. adversantur et locustarum minimæ sine pinnis, quas attelebos vocant. Est et formicarum genus venenatum, non fere in Italia. solipugas Cicero appellat, salpugas Bætica. his cor vespertilionis contrarium omnibusque formicis. Salamandris cantharidas diximus resistere. sed in his magna quæstio, quoniam ipsæ venena sunt potæ vesicæ cum cruciatu præcipuo. Cossinum equitem Romanum amicitia Neronis principis notum, cum is lichene correptus esset, vocatus ex Ægypto medicus ob hanc valetudinem eius a Cæsare, cum cantharidum potu præparare voluisset, interemit. verum inlitas prodesse non dubium est cum suco taminiæ uvæ et sebo ovis vel capræ. ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter auctores. alii in pedibus et in capite existimant esse, alii negant. convenit tantum pinnas earum auxiliari, in quacumque parte sit venenum. ipsæ nascuntur ex vermiculo in spongea maxime cynorrhodi, quæ fit in caule, sed fecundissime in fraxino, ceteræ in alba rosa, minus efficaces. potentissimæ inter omnes variæ luteis lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum inertiores minutæ, latæ, pilosæ; inutilissimæ vero unius coloris macræ. conduntur in calice fictili non picato et linteo conligato, coniecta et rosa matura, et suspenduntur super acetum cum sale fervens, donec per linteolum vaporentur , postea reponuntur. vis earum adurere corpus, crustas obducere. eadem pityocampis in picea nascentibus, eadem bupresti, similiterque præparantur, efficacissimæ omnes ad lepras, lichenas. dicuntur et menses ciere et urinam; ideo Hippocrates et hydropicis dabat. Cantharides obiectæ sunt Catoni Uticensi, ceu venenum vendidisset in auctione regia, quoniam eas HS LX addixerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
