Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 4

e Pythagoræ inventis non temere fallere, inpositivorum nominum inparem vocalium numerum clauditates oculive orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, parem lævis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel missili ex iis, qui III animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta velitaris evulsa corpori hominis, si terrain non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori eductas, si terrain non attigerint, subiectas cubantibus amatorium esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin et comitialem morbum sanari cibo e care feræ occisæ eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes medicæ sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice, et Elide solebat ostendi Pelopis os ulnamqueeam eburneam adfirmabant.—(Nævos in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi).— Omninum vero in primis ieiunam salivam contra serpentes præsidio esse docuimus, sed et alios efficaces eius usus recognoscat vita. despuimus comitiales morbos, hoc est contagia regerimus. simili modo et fascinationes repercutimus dextræque clauditatis occursum. veniam quoque a deis spei alicuius audacioris petimus in sinum spuendo, et iam eadem ratione terna despuere precatione in omni medicina mos est atque ita effectus adiuvare, incipientes furunculos ter præsignare ieiuna saliva. mirum dicimus, sed experimento facile: si quem pæniteat ictus eminus comminusve inlati et statim expuat in mediam manum qua percussit, levatur ilico in percusso culpa. hoc sæpe delumbata quadrupede adprobatur statim a tali remedio correcto animalis ingressu. quidam vero adgravant ictus ante conatum simili modo saliva in manum ingesta. credamus ergo et lichenas leprasque ieiunæ inlitu adsiduo arceri; item lippitudines matutina cottidie velut inunctione , carcinomata malo terræ subacto, cervicis dolores saliva ieiuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, læva ad sinistrum; si quod animal aurem intraverit et inspuatur, exire. inter amuleta est editæ quemque urinæ inspuere, similiter in calciamentum dextri pedis, priusquam induatur, item cum quis transeat locum, in quo aliquod periculum adierit. Marcion Zmyrnæus, qui de simplicibus effectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit, item rubetas aliasque ranas, Ofilius serpentes, si quis in hiatum earum expuat, Salpe torporem sedari quocumque membro stupente, si quis in sinum expuat aut si superiores palpebras saliva tangat.cur nonet hæc credamus rite fieri, extranei interventu aut, si dormiens spectetur infans, a nutrice terna adspui in os? quamquam religione eum tutatur et fascinus, imperatorum quoque, non solum infantium , custos, qui deus inter sacra Romana a Vestalibus colitur, et currus triumphantium, sub his pendens, defendit medicus invidiæ, iubetque eosdem respicere similis medicina linguæ, ut sit exorata a tergo Fortuna gloriæ carnifex. Morsus hominis inter asperrimos quosque numeratur . medentur sordes ex auribus ac, ne quis miretur, et scorpionum ictibus serpentiumque statim inpositæ, melius e percussi auribus. produnt ita et reduvias sanari, serpentium vero ictum contusi dentis humani farina. Capillus puero qui primum decisus est, podagræ inpetus dicitur levare circumligatus; et in totum inpubium inpositus, virorum quoque, capillus canis morsibus medetur ex aceto et capitum volneribus ex oleo aut vino; si credimus , e revulso cruci quartanis, conbustus utique capillus carcinomati. pueri qui primus ceciderit dens, ut terram non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio habitus muliebrium locorum dolores prohibet. —Pollex in pede præligatus proximo digito tumores inguinum sedat , in manu dextera II medii lino leviter colligati destillationes atque lippitudines arcent. quin et eiectus lapillus calculoso alligatusque supra pubem levare ceteros dicitur ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere; adicit Granius efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum. partus accelerat et mas, ex quo quæque conceperit, si cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein solverit adiecta precatione, et cinxisse eundem et soluturum, atque abierit. Sanguine ipsius hominis ex quacumque parte emisso efficacissime anginam inlini tradunt Orpheus et Archelaus, item ora comitiali morbo conlapsorum, exurger e enim protinus; quidam, si pollices pedum pungantur eæque guttæ referantur in faciem, aut si virgo dextro pollice attingat, hac coniectura censentes virgines carnes edendas. —Æschines Atheniensis excrementorum cinere anginis medebatur et tonsillis uvisque et carcinomatis. hoc medicamentum vocabat botryon.— Multa genera morborum primo coitu solvuntur primoque feminarum mense aut, si hoc non contigit, longinqua fiunt, maximeque comitiales. quin et a serpente, a scorpione percussos coitu levari produnt, verum feminas venere ea lædi.—Oculorum vitia fieri negant nec lippire eos, qui, cum pedes lavent, aqua inde ter oculos tangant. Inmatura morte raptorum manu strumas, parotidas , guttura tactu sanari adfirmant, quidam vero cuiuscumque defuncti, dumtaxat sui sexus, læva manu aversa. et ligno fulgure icto reiectis post terga manibus demorderi aliquid et ad dentem, qui doleat, admoveri remedio esse produnt. sunt qui præcipiant dentem suffiri dente hominis sui sexus et eum, qui caninus vocetur, insepulto exemptum adalligari. —Terram e calvaria psilotrum esse palpebrarum tradunt, herba vero, si qua ibi genita sit, commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse hominis circumscripta. alii e tribus puteis pari mensura aquas miscent et prolibant novo fictili, relicum dant in tertianis accessu febrium bibendum. iidem in quartanis fragmentum clavi a cruce involutum lana collo subnectunt aut spartum e cruce, liberatoque condunt caverna, quam sol non attingat. Magorum hæc commenta sunt, ut cotem, qua ferramenta sæpe exacuta sint, subiectam ignari cervicalibus de veneficio deficientis evocare indicium, ut ipse dicat, quid sibi datum sit et ubi et quo tempore, auctorem tamen non nominare. fulmine utique percussum circumactum in vulnus hominem loqui protinus constat. inguinibus medentur aliqui liceum telæ detractum alligantes novenis septenisve nodis, ad singulos nominantes viduam aliquam atque ita inguini adalligantes. liceo et clavum aliudve, quod quis calcaverit, alligatum ipsos iubent gerere, ne sit dolori vulnus. verrucas abolent a vicensima luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput manibus porrectis et, quicquid adprehendere, eo fricantes. clavum corporis, cum cadit stella, si quis destringat, vel cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum aceto adfusis lutum fronti inlitum capitis dolorem sedare, item laqueum suspendiosi circumdatum temporibus. si quid e pisce hæseritin faucibus, cadere demissis in aquam frigidam pedibus ; si vero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem vase ossiculis; si panis hæreat, ex eodem in utramque aurem addito pane. Quin et sordes hominis in magnis fecere remediis quæstus gymnici Græcorum, quippe ea strigmenta molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo medicinam facientibus. volvis inflammatis contractisque admoventur; sic et menses cient, sedis inflammationes et condylomata leniunt, item nervorum dolores, luxata, articulorum nodos. efficaciora ad eadem strigmenta a balneis, et ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. nam illa, quæ sunt e ceromate permixta cæno, articulos tantum molliunt, calfaciunt, discutiunt efficacius, sed ad cetera minus valent. excedit fidem inpudens cura, qua sordes virilitatis contra scorpionum ictus singularis remedii celeberrimi auctores clamant, rursus in feminis qua infantium alvo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent; meconium vocant. immo etiam ipsos gymnasiorum rasere parieles, et illæ quoque sordes excalfactoriam vim habere dicuntur ; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque et desquamatis ambustisve inlinuntur. Eo minus omitti convenit ab animo hominis pendentes medicinas. abstinere se cibo omni au potu, alias vino tantum aut carne, alias balneis, cumquid eorum postulet valetudo, in præsentissimis remediis habetur. his adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui, fricari cum ratione; vehemens enim fricatio spissat, lenis mollit, multa adimit corpus, auget modica. in primis vero prodest ambulatio , gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho et coxis utilissima, phthisi navigatio, longis morbis locorum mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rara vomitione . supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus, in latera adversus destillationes. Aristoteles et Fabianus plurimum somniari circa ver et autumnum tradunt, magisque supino cubitu, at prono nihil, Theophrastus celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a supinis . sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi præstari potest, sicuti linteorum strigiliumque vehementia. perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et postea frigida saluberrimum intellegitur; item præsumere cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum animal aliud calidos potus sequi, ideoque non esse naturales . mero ante somnos colluere ora propter halitus, frigida matutinis inpari numero ad cavendos dentium dolores , item posca oculos contra lippitudines certa experimenta sunt,

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑