Plinius Maior, Naturalis Historia
Super omnia adiuvere eum magicæ vanitates in tantum evectæ, ut abrogare herbis fidem cunctis possent : Æthiopide herba amnes ac stagna siccari; onothu- ridis tactu clausa omnia aperiri; Achæmenide coniecta in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti ; latacen dari solitam a Persarum rege legatis, ut, quocumque venissent , omnium rerum copia abundarent, ac multa similia. ubinam istæ fuere, cum Cimbri Teutonique terribili Marte ulularent aut cum Lucullus tot reges Magorum paucis legionibus sterneret? curve Romani duces primam semper in bellis commerciorum habuere curam? cur Cæsaris miles ad Pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis contingere unius herbæ felicitate poterat? non satius fuit Æmilianum Scipionem Carthaginis portas herba patefacere quam machinis claustra per tot annos quatere? siccentur hodie Meroide Pomptinæ paludes tantumque agri suburbanæ reddatur Italiæ! nam quæ apud eundem Democritum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam Persarum regi tales dedit ? mirum esset profecto hucusque provectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis, si in ulla re modum humana ingenia novissent atque non hanc ipsam medicinam ab Asclepiade repertam probaturi suo loco essemus evectam ultra Magos etiam. hæc est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa primo cuncta pervenerint ad nimium. igitur demonstratarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus, adicientes ut quasque ratio dictabit. Sed in lichenis remediis atque tam foedo malo plura undique acervabimus, quamquam non paucis iam demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium, radix albuci ex aceto, ficulni caules ex aceto decocti, hibisci radix cum glutino et aceto acri decocta ad quartas. defricant etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto inlinatur. et flos visci cum calce subactus laudatur et tithymalli cum resina decoctum. lichen vero herba omnibus his præfertur, inde nomine invento. nascitur in saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno parvo, longis foliis dependentibus. hæc delet et stigmata. teritur cum melle. est aliud genus lichenis, petris totum adhærens ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit volneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quoque regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita curentur, aqua salsa lavari iubentur, ungui oleo amygdalino , hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiæ radice utuntur trita cum melle. Anginæ argemonia medetur sumpta ex vino, hysopumn cum fico decoctum et gargarizatum, peucedanum cum coagulo vituli marini æquis partibus, proserpinaca cum muria ex menis et oleo trita vel sub lingua habita, item sucus de quinquefolio potus cyathis III. hic et omnibus faucium vitiis medetur gargarizatus, verbascum privatim tonsillis in aqua potum,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
