Plinius Maior, Naturalis Historia
Clarissima herbarum est Homero teste quam vocari a dis putat moly, et inventionem eius Mercurio adsignat contraque summa veneficia demonstrationem. nasci eam hodie circa Pheneum et in Cyllene Arcadiæ tradunt specie illa Homerica, radice rotunda nigraque, magnitudine cepæ, folio scillæ, effodi autem non difficulter. Græci auctores florem eius luteum pinxere, cum Homerus candidum scripserit. inveni e peritis herbarum medicis qui et in Italia nasci eam diceret adferriquee Campania autumni aliquot diebus, effossam inter difficultates saxeas, radicis xxx pedes longæ ac ne sic quidem solidæ, sed abruptæ. Ab ea maxima auctoritas herbæ est, quam dodecatheon vocant omnium deorum maiestate commendantes. in aqua potam omnibus morbis mederi tradunt. folia eius septem, lactucis simillima, exeunt a lutea radice. Vetustissima inventu Pæonia est nomenque auctoris retinet, quam quidam pentorobon appellant, alii glycysiden. nam hæc quoque difficultas est, quod eadem aliter alibi nuncupatur. nascitur opacis montibus, caule inter folia digitorum IIII, ferente in cacumine veluti Græcas nuces II aut v. inest his semen copiosum, rubrum nigrum - que. hæc medetur et Faunorum in quiete ludibriis. præcipiunt eruere noctu, quoniam, si picus Martius videat, tuendo in oculos impetum faciat. Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et dis inventoribus adscrlptum. unum quippe Asclepion cognominatur, a quo is filiam Panaciam appellavit. sucus est coactus ferulæ qualem diximus, radice multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario genere frugum religio est ac terræ piamentum. ubi et quonam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, bucolicon vocant armentariis sponte erumpentem sucum excipientibus ; hoc celerrime evanescit. et in aliis autem generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim argumento est cera adulterati. — Alterum genus Heracleon vocant et ab Hercule inventum tradunt, alii origanum Heracleoticum aut silvestre, quoniam est origano simile, radice inutili, de quo origano diximus.— Tertium panaces Chironium cognominatur ab inventore . folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius, flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest. — Quartum genus palaces, ab eodem Chirone repertum , centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon, in controversia inventionis a Pharnace rege deductum. seritur hoc, longioribus quam cetera follis et serratis. radix odorata in umbra siccatur vinoque gra???m adicit. alia eius genera duo fecere aliqui, levis folii, alterum tenuius. Heracleon siderion et ipsum ab Hercule inventum est, caule tenui, digitorum IIII altitudine, flore puniceo, foliis coriandri. iuxta lacus et amnes invenitur omniaque vulnera ferro inlata efficacissime sanat. Est Chironis inventum ampelos, quæ vocatur Chironia, de qua diximus inter vites, sicuti de herba, cuius inventio adsignatur Minervæ. Herculi eam quoque adscribunt, quæ Apollinaris aut a rabiealiis altercum, apud Græcos vero hyoscyamos appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus pæne purpureis, spinosum calice, nascitur in Galatia; vulgare autem candidius est et fruticosius, altius papavere; tertii semen irionis semini simile est, omnia insaniam gignentia capitisque vertigines. quartum genus molle, lanuginosum , pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis nascens. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnumquam autem candidum rufescit, si non ematuruit, inprobaturque . et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura vini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et per se et suco expresso. exprimitur separatim et caulibus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut arbitror, medicina. quippe etiam foliis constat mentem corrumpi, si plura quam IIII bibant ; .... etiam antiqui in vino, febrim depelli arbitrantes. oleum fit ex semine, ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem, mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis, qui id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia experiendi fine, ut cogant etiam venena prodesse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
