Plinius Maior, Naturalis Historia
Coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatu r. est autem genus ex eo in Africa fere et Asia nascens, celerrime in vermiculum id se mutans, quod ideo 20 scolecium vocant inprobantque. principalia eius genera diximus. Nec pauciora gallæ genera fecimus, solidam perforatam , item albam nigram, maiorem minorem. vis omnium similis ; optima Commagena. excrescentia in corpore tollunt, prosunt gingivis, uvæ, oris exulcerationi. crematæ et vino extinctæ...... coeliacis, dysintericis inlinuntur , paronychiis ex melle et unguibus scabris, pterygiis, ulceribus manantibus, condylomatis, ulceribus quæ phagedænica vocantur. in vino autem decoctæ auribus instillantur , oculis inlinuntur, adversus eruptiones, panos cum aceto. nucleus commanducatus dentium dolorem sedat, item intertrigines et ambusta. inmaturæ ex iisex aceto potæ lienem consumunt; eædem crematæ et aceto salso extinctæ menses sistunt vulvasque procidentes fotu. omnis capillos denigrat. Viscum e robore præcipuum haberi diximus et quo conficeretur modo. quidam contusum in aqua decocunt, donec nihil innatet, quidam commanducantes acinos expuunt cortices. optimum quod sine cortice quod- que levissimum, extra fulvum, intus porraceum. nihil est glutinosius. emollit, discutit tumores, siccat strumas; cum resina et cera panos mitigat omnis generis. quidam et galbanum adiciunt pari pondere singulorum eoque modo et ad vulnera utuntur. unguium scabritias expolit, si septenis diebus illinantur nitroque conluantur. quidam id religione efficacius fieri putant prima luna collectum e robore sine ferro, si terram non attigerit ; comitialibus mederi, conceptum feminarum adiuvare, si omnino secum habeant; ulcera commanducato inpositoque efficacissime sanari. Roboris pilulæ ex adipe ursino alopecias capillo replent.—Cerri folia et cortex et glans siccat collectiones suppurationesque, fluctiones sistit. torpentes membrorum partes conroborat decoctum eius fotu, cui et insidere expedit siccandis adstringendisque partibus. radix cerri adversatur scorpionibus. Suberis cortex tritus ex aqua calida potus san- is guinem fluentem ex utralibet parte sistit. eiusdem cinis ex vino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
