Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 23, cap. 4

Oleastri foliorum eadem natura. spodium e cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et inflammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet, excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem perducit . cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia decocuntur ex melle et dantur coclearibus III contra sanguinis excreationes. oleum tantum acrius efficaciusque, et ideo os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem collectionem cum vino, iis vero, quæ purganda sint, cum melle. miscentur oculorum medicamentis decoctum foliorum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum melle vel si pus effluat. fore oleastri condylomata inlinuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter in rheumatismo, cum oleo capitis dolores. cutem in capite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas repurgant , carbunculos rumpunt. Olei naturam causasque abunde diximus. ad medicinam ex olei generibus hæc pertinent, utilissimum esse omphacium, proxime viride, præterea quam maxime recens—nisi cum vetustissimum quæritur—, tenue, odoratum quodque non mordeat, e diverso quam cibis eligitur. omphacium prodest gingivis, si contineatur in ore, et colorem dentium custodit motusque stabilit. sudores cohibet. oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni autem oleo mollitur corpus, vigorem et robur accipit. stomacho contrarium, auget et ulcerum incrementa. fauces exasperat et venena omnia hebetat, præcipue psimithi et gypsi, in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim, salamandras, pityocampas, per se potum redditumque vomitionibus contra omnia supra dicta. lassitudinum et perfrictionum refectio est. tormina calidum potum cyathis VI magisque ruta simul decocta pellit, item ventris animalia . solvit alvum heminæ mensura cum vino et calida aqua potum aut tisanæ suco, vulnerariis emplastris utile faciem purgat. bubus infusum per nares, donec ructent, inflationem sedat. vetus autem magis excalfacit corpora magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethargicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert aliquid cum pari portione mellis acapni. capitis doloribus remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. si vetusti non sit occasio, decoquitur, ut vetustatem repræsentet. Oleum cicinum bibitur ad purgationes ventris cum pari caldæ mensura. privatim dicitur purgare præcordia . prodest et articulorum morbis, duritiis omnibus, vulvis, auribus, ambustis, cum cinere vero muricum sedis inflammationibus, item psoræ. colorem cutis commendat capillumque fertili natura evocat. semen, ex quo fit, nulla animans attingit. ellychnia ex uva fiunt claritatis præcipuæ , ex oleo lumen obscurum propter nimiam pinguitudinem . folia igni sacro inlinuntur ex aceto, per se autem recentia mammis et epiphoris, eadem decocta in vino inflammationibus cum polenta, croco ; per se autem triduo inposita faciem purgant. Oleum amygdalinum purgat, mollit corpora, cutem erugat, nitorem commendat, varos cum melle tollit e facie. prodest et auribus cum rosaceo aut melle et mali punici tegmine decoctum vermiculosque in his necat et gravitatem auditus discutit, sonos incertos et tinnitus, obiter capitis dolores et oculorum. medetur furunculis et a sole ustis cum cera. ulcera manantia et furfures cum vino expurgat, condylomata cum meliloto; per se vero capiti inlitum somnum adlicit. Oleum laurinum utilius, quo recentius quoque viridius colore. vis eius excalfactoria, et ideo paralyticis, spasticis, ischiadicis, suggillatis, capitis doloribus, inveteratis destillationibus, auribus in calyce punici calfactum inlinitur. Similis et myrtei olei ratio. adstringit, indurat. medetur gingivis, dentium dolori, dysinteriæ, volvæ exulceratæ , vesicis, ulceribus vetustis vel manantibus cum squama æris et cera, item eruptionibus, ambustis. adtrita sanat et furfures, rhagadas, condylomata, articulos luxatos, odorem gravem corporis. adversatur cantharidi, bupresti aliisque malis medicamentis, quæ exulcerando nocent. Chamæmyrsinæ sive oxymyrsinæ eadem natura. —Cupressinum oleum eosdem effectus habet quos myrteum , item citreum.—E nuce vero iuglande, quod caryinum appellavimus, alopeciis utile est et tarditati aurium infusum, item capitis dolori inlitum, cetero iners et gravi sapore. enimvero si quid in nucleo putridi fuerit, totus modius deperit. —Ex Cnidio grano factum eandem vim habet quam cicinum.—E lentisco factum utilissimum acopo est idemque proficeret quod rosaceum, ni durius paulo intellegeretur. utuntur eo et contra nimios sudores papulasque sudorum. scabiem iumentorum efficacissime sanat.—Balaninum oleum repurgat varos, furunculos, lentigines , gingivas. Cypros qualis esset et quemadmodum ex ea fieret oleum docuimus. natura eius excalfacit, emollit nervos. folia stomacho inlinuntur et vulvæ concitatæ, sucus quoque eorum adponitur. folia recentia commanducata ulceribus in capite manantibus, item oris medentur et collectionibus, condylomatis. decoctum foliorum ambustis et luxatis prodest . ipsa rufant capillum tusa adiecto struthei mali suco. flos capitis dolores sedat cum aceto inlitus, item combustus in cruda olla nomas sanat et putrescentia ulcera per se vel cum melle. odor floris oleique somnum facit. —Adstringit gleucinum et refrigerat eadem ratione qua oenanthinum. Balsaminum longe pretiosissimum omnium, ut in unguentis diximus, contra omnes serpentes efficax, oculorum claritati plurimum confert, caliginem discutit, item dyspnoeas, collectiones omnes duritiasque lenit. sanguinem densari prohibet, ulcera purgat, auribus, capitis doloribus, tremulis, spasticis, ruptis perquam utile. adversatur aconito ex lacte potum, febres cum horrore venientes perunctis leviores facit. utendum tamen modico, quoniam adurit augetque vitia non servato temperamento. Malobathri quoque naturam et genera exposuimus. urinam ciet, oculorum epiphoris in vino expressum utilissime inponitur, item frontibus dormire volentibus, efficacius , si et nares inlinantur aut si ex aqua bibatur. oris et halitus suavitatem commendat linguæ subditum folium, sicut et vestium odorem interpositum. Hyoscyaminum emolliendo utile est, nervis inutile . potum quidem cerebri motus facit.—Therminum e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu.—Narcissinum dictum est cum suo flore.—Raphaninum phthiriasis longa valitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie emendat. —Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, quæ serpunt, et quæ cacoēthe vocant.—Lilinum, quod et syrium vocavimus, renibus utilissimum est sudoribusque evocandis, vulvæ molliendæ concoquendisque intus. —Selgiticum nervis utile esse diximus, sicut herbacium quoque, quod Iguvini circa Flaminiam viam vendunt. Elæomeli, quod in Syria ex ipsis oleis manare diximus, sapore melleo, non sine nausea alvum solvit, bilem præcipue detrahit II cyathis in bemina aquæ datis; qui bibere, torpescunt excitanturque crebro. potores certaturi præsumunt ex eo cyathum unum.—Pissino oleo usus ad tussim et quadripedum scabiem est. A vitibus oleisque proxima nobilitas palmis. inebriant recentes, capitis dolorem adferunt minus siccæ, nec, quantum videtur, utiles stomacho. tussim exasperant, corpus alunt. sucum decoctarum antiqui pro hydromelite dabant ægris ad vires recreandas, sitim sedandam, in quo usu præferebant Thebaicas, sanguinem quoque excreantibus utiles, in cibo maxime. inlinuntur caryotæ stomacho, vesicæ , ventri, intestinis cum cotoneis et cera et croco. suggillata emendant. nuclei palmarum cremati in fictili novo cinere loto spodi vicem efficiunt miscenturque collyriis et calliblephara faciunt addito nardo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑