Plinius Maior, Naturalis Historia
Paucissima nostri genera coronamentorum inter hortensia novere, ac pæne violas rosasque tantum. rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti. germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente et in virides alabastros fastigato paulatim rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio staminis conplexa luteos apices. usus eius in coronis prope minimus est. oleo maceratur, idqueiam a Troianis temporibus Homero teste. præterea in unguenta transit, ut diximus. medicas per se artes præbet. emplastris atque collyriis inseritur mordaci subtilitate, mensarum etiam deliciis perunguendis, minime noxia carie. Genera eius nostri fecere celeberrima Prænestinam et Campanam; addidere alii Milesiam, cuius ardentissimus colos, non excedentis duodena folia, proximam ei Trachiniam minus rubentem, mox Alabandicam viliorem, albicantibus foliis, vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate, levore, colore, odore. paucissima quina folia, ac deinde numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quæ est in Campania Italiæ, Græciæ vero circa Philippos , sed ibi non suæ terræ proventu: Pangæus mons in vicino fert numerosis foliis ac parvis; accolæ transferentes conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, breviterque indicium est odoris scabritia corticis. Cæpio Tiberii Cæsaris principatu negavit centifoliam in coronas addi, præterquam extremas velut ad cardines, nec odore nec specie probabilem. est et quæ Græca appellatur a nostris, a Græcis lychnis, non nisi in umidis locis proveniens nec umquam excedens quina folia violæque magnitudine , odore nullo. est et alia Græcula appellata, convolutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta semperque nascenti similis, latissimis foliis; alia funditur e caule malvaceo folia oleæ habente—mucetum vocant—, atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam appellant, omnes sine odore præter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur. Et alias vera quoque plurimum solo prævalet. Cyrenis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum, Carthagine Hispaniæ hieme tota præcox. refert et cæli temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, præterea omnis siccis quam umidis odoratior. seri neque pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta roribus, proprieque ruderatum agrum amat. præcox Campana est, sera Milesia, novissima tamen desinit Prænestina. fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso inseruntur . et ocellis radicis, ut harundo, unum genus inseritur pallidæ, spinosæ, longissimis virgis, quinquefoliæ, quæ Græcis altera est. omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissimeque provenit surculis quaternum digitorum longitudine aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per favonium translata pedalibus intervallis crebroque circum- fossa. qui præcocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
