Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 20, cap. 4

Naporum duas differentias et in medicina Græci servant. angulosis foliorum caulibus, flore aneti, quod bunion vocant, purgationibus ferminarum et vesicæ et urinæ utile decoctum, potum ex aqua mulsa vel suci drachma; semen dysintericis tostum tritumque in aquæ calidæ cyathis quattuor. sed urinam inhibet, si non lini semen una bibatur. alterum genus buniada appellant, et raphano et rapo simile, seminis præclari contra venena. ob id et in antidotis utuntur illo. Raphanum et silvestrem esse diximus. laudatissimus in Arcadia, quamquam et alibi nascitur, utilior urinæ dumtaxat ciendæ, cetero æstuosus. in Italia et armoraciam vocant. Et sativi vero præter ea, quæ circa eos dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant, urinam concitant, bilem detrahunt. præterea cortices in vino decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra serpentium morsus inlinuntur. ad tussim etiam mane ieiunis raphanos prodest esse cum melle, semen eorum tostum ipsumque conmanducatum, adligato raphano aquam foliis eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, livori vero recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acerrimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum melle suspiriosis. iidem et contra venena prosunt, cerastis et scorpionibus adversantur—vel ipso vel semine infectis manibus inpune tractaveris, inpositoque raphano scorpiones moriuntur—, salutares et contra fungorum aut hyoscyami venena atque, ut Nicander tradit, et contra sanguinem tauri. contra viscum quoque dari Apollodori duo iubent, sed Citieus semen ex aqua tritum, Tarentinus sucum. lienem item extenuant, iocineri prosunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto aut sinapi sumpti et lethargicis et comitialibus et melancholicis . Praxagoras et iliosis dandos censet, Plistonicus et coeliacis. intestinorum etiam ulcera sanant ac purulenta præcordiorum, si cum melle edantur. quidam ad hæc coquere eos luto inlitos malunt; sic et feminas purgari. ex aceto et melle sumpti intestinorum animalia detrahunt, iidem ad tertias decocto eorum poto cum vino enterocelicis prosunt; sanguinem quoque inutilem sic extrahunt . Medius ad hæc et sanguinem excreantibus coctos dari iubet, et puerperis ad lactis copiam augendam, Hippocrates capitis mulierum defluvia perfricari raphanis , et super umbilicum inponi contra tormenta volvæ. reducunt et cicatrices ad colorem. semen quoque ex aqua inpositum sistit ulcera, quæ phagedænas vocant. Democritus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis voci nocere aliqui tradiderunt. folia, quæ in oblongis dumtaxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari protinus imperant; hæc antipathia est. et aurium gravitati sucum raphani instillant. nam vomituris summo cibo esse eos utilissimum est. Pastinacæ simile hibiscum, quod molochen agrian vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus, cartilagini et ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, præterea ovis, quæ feminam peperit, strumisque vel suppuratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et podagris , quæ sine tumore sint, radicem eius in vino decoctam inponi iubet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑