Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 19, cap. 4

<1> Ab his superest reverti ad hortorum curam et suapte natura memorandam et quoniam antiquitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos ac regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles, sive illos Semiramis sive Assyriæ rex Syrus fecit, de quorum opere alio volumine dicemus. Romani quidem reges ipsi coluere ; quippe etiam Superbus nuntium ilium sævum atque sanguinarium filio remisit ex horto. in XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem comitata est et religio quædam, hortoque et foro tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio saturica signa, quamquam hortos tutelæ Veneris adsignante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros villasque possident. primus hoc instituit Athenis Epicurus otii magister; usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari rura. Romæ quidem per se hortus ager pauperis erat. <2> ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti ne fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque Æthiopiæ sepulchra, aut pugnare cum feris mandique capientem quod mandat alius. at, Hercules, quam vilia hæc, quam parata voluptati satietatique , nisi eadem, quæ ubique, indignatio occurreret! ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quondam alicam sibi excogitasse luxuriam ac medulla tantum earum superque pistrinarum operibus et cælaturis vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente annonona. etiamne in herbis discrimen inventum esse, opesque differentiam facere in cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas, ut passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, et Ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris! mirum esset non licere pecori carduis vesci: non licet plebei! aquæ quoque separantur, et ipsa naturæ elementa vi pecuniæ discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant poenasque montium in voluptatem gulæ vertunt. servatur rigor æstibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturæ, placet. etiamne herba aliqua diviti tantum pascitur? nemo Sacros Aventinosque montes et iratæ plebis secessus circumspexerit? macelluum certe æquabit quos pecunia separaverit. itaque, Hercules, nullumn macelli vectigali maius fuit Romæ clamore plebis incusantis apud omnes principes, done re- is missum est portorium mercis huius, conpertumque non aliter quæstuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunæ iure: cum credatur pensio ea pauperrumis, in solo sponsor est et sub die reditus superficiesque cælo quocumque gaudens. <3> Hortorum Cato prædicat caules. hinc primum agricolæ æstimabant prisci et sic statim faciebant iudicium , nequam esse in domo matrem familias—etenim hæc cura feminæ dicebatur —, ubi indiligens esset hortus , quippe e carnario aut macello vivendum esse. nec caules, ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria quæ egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam gari desideria etiam in exprobratione erant. horti maxime placebant quæ non egerent igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura sensus cibo et quæ minime accenderent desiderium panis. pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non Indicum piper quæsitum quæque trans maria petimus. iam in fenestris suis plebs urbana imagine hortorum cotidiana oculis rura præbebant, antequam præfigi prospectus omnes coegit multitudinis innumeræ sæva latrocinatio . quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctoritatem rebus vilitas adimat, cumn præsertim etiam cognomina procerum inde nata videamus Lactucinosque in Valeria familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operæ curæque nostræ Vergilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem tam parvis perhibere. Hortos villæ iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat, præfluo amne, si minus, e puteo rota organisve pneumaticis vel tollenonum haustu rigatos. solum proscindendum a favonio in autumnum præparantibus post XIIII dies iterandumque ante brumam. VIII iugerum operis palari iustum est, fimum III pedes alte cum terra misceri, areis distingui easque resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini scatebrisque decursus. In hortis nascentium alia bulbo commendantur, alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine, alia cartilagine, alia carne aut utroque, alia cortice aut cute et cartilagine, alia tunicis carnosis. Aliorum fructus in terra est, aliorum et extra, aliorum non nisi extra. quædam iacent crescuntque, ut cucurbitæ et cucumis; eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quæ in arboribus gignuntur. sed cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et cartilagine; cortex huic uni maturitate transit in lignum. terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo inulæ, siser, pastinacæ. quædam vocabimus ferulacea, ut anetum, malvas. namque tradunt auctores [in Arabia] malvas septimo mense arborescere baculorumque usum præbere. exemplo est arbor malvæ in Mauretania Lixi oppidi æstuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur, CC passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius Gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum XX, crassitudinis quam circumplecti nemo possit. in simili genere habebitur et cannabis. nec non et carnosa aliqua appellabimus , ut spongeas in umore pratorum enascentes. fungorum enim callum in ligni arborumque natura diximus et alio genere tuberum paulo ante.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑