Plinius Maior, Naturalis Historia
aquilonis situm ventorumque reliquorum diximus secundo volumine dicemusque proximo plura cælestia. interim manifestum videtur salubritatis argumentum, quoniam in meridiem etiam spectantium semper ante decidunt folia. similis et in maritimis causa. quibusdam locis adflatus maris noxii, in plurimis iidem alunt. quibusdam satis e longinquo aspicere maria iucundum, propius admoveri salis halitum inutile. similis et fluminum stagnorumque ratio. nebulis adurunt aut æstuantia refrigerant. opacitate atque etiam rigore gaudent quæ diximus. quare experimentis optime creditur. A cælo proximum est terræ dixisse rationem, haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus convenit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet Campania, ubique optima vitibus, aut quæ tenues exhalat nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in Albensium Pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generibus anteponunt, quamquam præpingues, quod excipitur in eo genere. invicem sabulum album in Ticiniensi multisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui terræ permixtum, infecundum est. argumenta quoque iudicantium sæpe fallunt. non utique lætum solum est, in quo proceræ arbores nitent, præterquam illis arboribus . quid enim abiete procerius? at quæ vixisse possit alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicium habent. nam quid laudatius Germaniæ pabulis? at statim subest harena tenuissimo cæspitum corio. nec semper aquosa est terra, cui proceritas herbarum , non, Hercules, magis quam pinguis, adhærens digitis, quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum deprehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim pondus terræ iustum intellegi potest? neque fluminibus adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quædam aqua. sed neque illa, quæ laudatur, diu præterquam salici utilis sentitur. inter argumenta stipulæ crassitudo est, tanta alioqui in Leborino Campaniæ nobili campo, ut ligni vice utantur. sed id solum ubicumque arduum opere, difficili cultu, bonis suis acrius pæne, quam vitiis posset, adfligit agricolam. et carbunculus, quæ terra ita vocatur, emendari intenta cura videtur. nam tofus naturæ friabilis expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et quæ felicem ferat non inprobat vitibus. salsæque terræ multa melius creduntur, tutioraa vitiis innascentium animalium . nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat, nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus vites. omnium rerum sunt quædam in alto secreta et suo cuique corde pervidenda. quid quod mutantur sæpe iudicata quoque et diu comperta? in Thessalia circa Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleæque desierunt, quæ prius fuerant, item vites aduri, quod non antea,.... Ænos sensit admoto Hebro, et circa Philippos cultura siccata regio mutavit cæli habitum. at in Syracusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges luto, done regessit lapides. in Syria levem tenui sulco inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens æstate semina. iam in quibusdam locis similes æstus inmodici et frigorum effectus. est fertilis Thracia frugum rigore, æstibus Africa et Ægyptus. in Chalcia Rhodiorum insula locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissimum in Venafrano, pinguissimum in Bætica. Pucina vina in saxo cocuntur, Cæcubæ vites in Pomtinis paludibus madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac differentia . Cæsar Vopiscus, cum causam apud censores ageret, campos Rosiæ dixit Italiæ sumen esse, in quibus perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non fecerat. quamobrem primum crimina dicemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
