Plinius Maior, Naturalis Historia
Catonum ille primus, triumpho et censura super cetera insignis, magis tamen etiamnum claritate litterarum præceptisque omnium rerum expetendarum datis generi Romano, inter prima vero agrum colendi, ille ævi confessione optimus ac sine æmulo agricola, pauca attigit vitium genera, quarundam ex iis iam etiam nominibus abolitis . separatim toto tractatu sententia eius indicanda est, ut in omni genere noscamus quæ fuerint celeberrima anno DC urbis, circa captas Carthaginem ac Corinthum, cum supremum is diem obiit, et quantum postea CCXXX annis vita profecerit . ergo dc vitibus uvisque ita prodidit: Qui locus vino optimus dicetur esse et ostentus solibus , Aminnium minusculum et geminum eugenium, helvium minusculum conserito. qui locus crassior aut nebulosior, Aminnium maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. ceteræ vites miscellæ maxime in quemvis agrum conveniunt. in olla vinaceis conduntur Aminnium minusculum et maius et Apicium, eadem in sapa et musto, in lora recte conduntur. quas suspendas duracinas, Aminnias maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis hæ recte servantur. nec sunt vetustiora de illa re Latinæ linguæ præcepta. tam prope ab origine rerum sumus. Aminneam proxime dictam Varro Scantianam vocat. In nostra ætate pauca exempla consummatæ huius artis fuere, verum eo minus omittenda, ut noscantur etiam præmia , quæ in omni re maxime spectantur. summam ergo adeptus est gloriam Acilius Sthenelus e plebe libertina LX iugerum non amplius vineis excultis in Nomentano agro atque CCCC nummum venumdatis . magna fama et Vetuleno Ægialo, perinde libertino , fuit in Campania rure Liternino, maiorque etiam favore hominum, quoniam ipsum Africani colebat exilium; sed maxima, eiusdem Stheneli opera, Remmio Palæmoni, alias grammatica arte celebri , in hisce viginti annis mercato rusDC nummum in eodem Nomentano decimi lapidis ab urbe dverticulo. est autem usquequaque nota vilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime, quoniam et neglecta indiligentia prædia paraverat ac ne in pessimis quidem elegantioris soli. hæc adgressus excolere non virtute animi, sed vanitate primo, quæ nota mire in illo fuit, pastinatis de integro vineis cura Stheneli, dum agricolam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra octavum annum CCCC nummum emptori addicta pendente vindemia. cucurritque non nemo ad spectandas uvarum in iis vineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra vicinitate sibi patrocinante, novissime Annæo Seneca, principe tum eruditorum ac potentia , quæ postremo nimia fruit super ipsum, minime utique miratore inanium , tanto prædii huius amore capto, ut non puderet inviso alias et ostentaturo tradere palmam eam, emptis quadriplicato vineis illis intra decimum fere curæ annum . digna opera quæ in Cæcubis Setinisque agris proficeret, quando et postea sæpenumero septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas quadragenas, musti dedere! ac ne quis victam in hoc antiquitatem arbitretur , idem Cato denos culleos redire ex iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus temerata conferre mercatori, non in Rubrum litus Indicumve merces petitas quam sedulum ruris larem. Vino antiquissimo claritas Maroneo in Thraciæ maritima parte genito, ut auctor est Homerus. neque enim fabulosa aut de origine eius varie prodita consectamur, præterquam Aristæum primum omnium in eadem gente mel miscuisse vino, suavitate præcipua utriusque naturæ sponte provenientis . Maroneum vicies tanto addito aquæ miscendum Homerus prodidit. durat etiam nunc vis in eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum Mucianus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios singulos octonis aquæ misceri compererit præsens in eo tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustatepinguescere . et Pramnio, quod idem Homerus celebravit, etiam nunc honos durat. nascitur Zmyrnæ regione iuxta delubrum Matris deum. in reliquis claritas generi non fuit alicui: anno fuit omnium generum bonitate L. Opimio cos., cum C. Gracchus tribunus plebem seditionibus agitansest interemptus. ea cæli temperies fulsit (cocturam vocant) solis opere natali urbis DCXXXIII , durantque adhuc vina ea ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi — etenim hæc natura vinis in vetustate est —, nec potari per se queant pervincive aqua, usque in amaritudinem carie indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt. quod ut eius temporis æstimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tantum usura multiplicata semissibus, quæ civilis ac modica est, in C. Cæsaris Germanici fili principatu anno CLX singulas uncias vini constitisse, nobili exemplo docuimus referentes vitam Pomponii Secundi vatis cenanmque quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent apothecæ ! nec alia res maius incrementum sentit ad vicensimum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, singulis testis milia nummum. Viennenses soli picata sua, quorum genera diximus pluris permutare, sed inter sese amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis existimatur in frigido potu.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
