Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 4

Lanigeras Serum in mentione gentis eius narravimus , item Indiæ arborum magnitudinem. unam e peculiaribus Indiæ Vergilius celebravit hebenum, nusquam alibi nasci professus. Herodotus eam Æthiopiæ intellegi maluit in tributi vicem regibus Persidis e materia eius centenas phalangas tertio quoque anno pensitasse Æthiopas cum auro et ebore prodendo. non omittendum id quoque, vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit , Æthiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori auctoritas erat urbis nostræ CCCX anno; tune enim auctor ille historiarum condidit Thuriis in Italia, quo magis mirum est quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset neminem ad id tempus Asiæ Græciæque visum. cognita Æthiopiæ forma — ut diximus, nuper allata Neroni principi —raram arborem Meroen usque a Syene fine imperii perDCCCCLXXXXVI p. nullamque nisi palmarum generis esse docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit hebenus. Romæ eam Magnus Pompeius triumpho Mithridatico ostendit. accendi Fabianus negat, uritur tamen odore iucundo . duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum, puræ et enodis materiæ nigri splendoris ac vel sine arte protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo et tota India dispersum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑