Plinius Maior, Naturalis Historia
Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quædam marina , nec quæ iure dicatur cutis, sed mediæ cuiusdam inter omnia hæc naturæ corpus, arenti simile, nervo mollius, in reliquis partibus tutius vere quam durius. et hoc solum iis est, nec præterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum. itaque divolsis præcipua vivacitas et partium singularum palpitatio, quia quæcumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. habent autem oculos præterque e sensibus et tactum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum .
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
