Plinius Maior, Naturalis Historia
Pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, quod equidem conpererim, fuit grammaticæ artis, Daphnin Attio Pisaurense vendente et M. Scauro principe civitatis IIIDCC licente. excessere hoc in nostro ævo , nec modice, histriones , sed hi libertatem suam mercati, quippe cum iam apud maiores Roscius histrio II D annua meritasse prodatur, nisi si quis in hoc loco desiderat Armeniaci belli paulo ante propter Tiridaten gesti dispensatorem, quem Nero III |CXXX| manumisit. sed hoc pretium belli, non hominis, fuit tam Hercules quam libidinis, non formæ, Pæzontem e spadonibus Seiani III |D???| mercanteClutorio Prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
