Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 39

larix femina habet quam Græci vocant ægida mellei coloris. *hoc lignum proximum medullæ est. in abiete lusson Græci vocant*. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile rimis. * cedri quoque durissima quæ medullæ proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque venabula ex ea præferunt omnibus, constat enim ex cute et ossibus. Cædi tempestivum quæ decorticentur et teretes ad templa ceteraque usus rotundi, cum germinant, alias cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a bruma ad favonium aut, si prævenire cogamur, arcturi occasu et ante eum fidiculæ, novissima ratione solstitio. dies siderum horum reddentur suo loco. vulgo satis putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante editos suos fructus. robur vere cæsum teredinem sentit, bruma autem neque vitiatur neque pandatur, alias obnoxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere tempestive quoque cæso evenit. infinitum refert et lunaris ratio, nec nisi a xx in xxx cædi volunt. inter omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem diem alii interlunii, alii silentis lunæ appellant. sic certe Tiberius Cæsar concremato ponte naumachiario larices ad restituendum cædi in Rætia præfinivit. quidam dicunt, ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest nisi noctu. si competant coitus in novissimum diem brumæ , illa fit æterna materies; proxime, cum supra dictis sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic cæsas materias in forum Augustum. nec novellæ autem ad materiem nec veteres utilissimæ. circumcisas quoque in medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, contra vero Hieronem regem ccxx naves effectas diebus XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate pollet. Cato hominum summus in omni usu de materiis hæc adicit: Prelum ex sappino atra potissimum facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum ecfodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit. cavetoque per rorem trahas aut doles. idemque mox: Nisi intermestri lunaque dimidiata ne tangas materiem. quam effodias aut præcidas abs terra. diebus VII proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximitur. omnino caveto ni quam materiem doles neve cædas neve tangas nisi siccam, neve gelidam neve rorulentam . —Tiberius item et in capillo tondendo servavit interlunia . M. Varro adversus defluvia præcipit observandum id a pleniluniis.— <1> Larici et magis abieti succisis umor diu defluit . hæc omnium arborum altissimæ ac rectissimæ. navium malis antemnisque propter levitatem præfertur abies. communia his pinoque, ut quadripertitos venarum cursus bifidosve habeant vel omnino simplices. fabrorumin intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, .... materies et mollior quam ceteræ. intellectus in cortice protinus peritis. abietis quæ pars a terra fuit, enodis est. hæc qua diximus ratione fluviata detoratur atque ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniæ partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnæ. ideo Romæ infernas abies supernati præfertur. Est per se gentium quoque in his differentia. Alpibus Appenninoque laudatissimæ, in Gallia Iuribus ac monte Vosego, in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia. deterior Ænianica et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica, quoniam ramosæ ibi et contortæ putrescentesque facile. at cedrus in Creta, Africa, Syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit. iunipero eadem virtus quæ cedro. vasta hæc in Hispania maximeque Vaccæis. medulla eius ubicumque solidior etiam quam cedris. publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venæ atque nodi. inveniuntur in quibusdam , sicut in marmore, centra, id est duritia clavo similis, inimica serris. et quædam forte accidunt, ut lapide comprehenso aut recepto in corpus aut alterius arboris ramo. <2> Megaris diu stetit oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quæ cortice ambiente ætas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis præmonitæ oraculo, cum arbor arma peperisset, quod succisæ accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑