Plinius Maior, Naturalis Historia
Sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostreas et testudines; boum ferga, sætas suum obstare tenuitati immeantis spiritus , nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia. hippopotami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastæ, et tamen quædam ingenio medica diligentia. elephantorum quoque tergora inpenetrabiles cætras habent, cum tamen omnium quadripedum suptilitas animi præcipua perhibetur illis. ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capite. ubicumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in bucca cilioque. Quæ animal pariunt, pilos habent; quæ ova, pinnas aut squamas aut corticem , ut testudines, aut cutem puram , ut serpentes. pinnarum caules omnium cavi. præcisæ non crescunt, evulsæ renascuntur. membranis volant fragilibus insecta, umentibus hirundines in mari, siccis inter tecta. vespertilionum alæ quoque articulos habent. Pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et sub pedibus, quæ utraque Trogus et in lepore tradidit, hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. villosissimum animalium lepus. pubescit homo solus, quod nisi contigit , sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi castratis non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere; inventæ tamen quædam defluvio capitis invalidæ, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus stetere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur. quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est. viris crescunt maxime in capillo, mox in barba. recisi non, ut herbæ ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice exeunt. crescunt et in quibusdam morbis, maxime phthisi, et in senecta, defunctis quoque corporibus. libidinosis congeniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadripedibus senectute crassescunt lanæque rarescunt. quadripedum dorsa pilosa, ventres glabri.— Boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque præcipuum.— Mammas homo solus e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminæ quidem in pectore nisi quæ possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum vespertilioni tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis iam antiquis strigem convenit, sed quæ sit avium, constare non arbitror.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
