Plinius Maior, Naturalis Historia
Umor et corpori arborum est, qui sanguis earum intellegi debet, non idem omnibus: ficis lacteus— huic ad caseos figurandos coaguli vis—, cerasis cumminosus , ulmis salivosus, lentus ac pinguis, malis, vitibus, piris aquosus. vivaciora quibus lentior. atque in totum corpori arborum, ut reliquorum animalium, cutis, sanguis, caro, nervi, venæ, ossa, medullæ. pro cute cortex. mirum , is in moro medicis sucum quærentibus vere hora diei secunda lapide incisus manat, altius fractus siccus videtur. proximi plerisque adipes. hi vocantur a colore alburnum, mollis ac pessima pars ligni, etiam in robore facile putrescens, teredini obnoxia, quare semper amputabitur . subest huic caro, carni ossa, id est materiæ optimum. alternant fructus quibus siccius lignum, ut olea, magis quam quibus carnosum, ut cerasus. nec omnibus adipes carnesve largæ, uti nec animalium acerrimis. neutrum habent buxus, cornus, olea, nec medullam minimumque etiam sanguinis, sicuti ossa non habent sorba, carnem sabuci—at plurimam ambæ medullam—nec harundines maiore ex parte. In quarundam arborum carnibus pulpæ venæque sunt. discrimen earum facile; venæ latiores candidioresque . pulpæ fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibet prælongæ admota ictus ab altero capite vel graphii sentiantur penetrante rectis meatibus sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque concisa. quibus sunt tubera, sicut sunt in came glandia, in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto . hoc pretiosissinum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alioqui fragilis esset vena in orbem arboris cæsa. fagis pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. M'. Curius iuravit se nihil ex præda attigisse præter guttum faginum, quo sacrificaret.—Lignum in longitudinem fluvitat, ut quæque pars fuit ab radice, validius sidit.— quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat . hæc maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleæ, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus, robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quæ sine medulla esse diximus. ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
