Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 38

Sanguis quibus multus et pinguis, iracundi. maribus quam feminis nigrior et iuventæ quam senio, et inferiore parte pinguior. magna et in eo vitalitatis portio. emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit. animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora quibus tenuior, timidiora quibus minimus aut nullus. taurorum celerrime coit atque durescit—ideo pestifer potu—, proxime aprorum, at cervorum caprearumque et bubalorum omni no non spissatur. pinguissimus asinis, homini tenuissimus. iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. obesis minus copiosus , quoniam absumitur pingui. profluvium eius uni fit in maribus homini, aliis nare alterutra vel utraque, quibusdam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper Macrino Visco prætorio viro et omnibus annis Volusio Saturnino urbis præfecto, qui nonagensimum etiam excessit annum. solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum , si quidem hostiæ abundantiorem fundunt, si prius bibere. Quæ animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem præter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturæ, sicut in homine vim eius ad minima momenta mutari, non somno tantum minore materia suffusi, verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim iræ et alius verecundiæ. nam in metu refugere et nusquam esse certum est multisque non profluere transfossis, quod hominid tantum evenit. nam quæ mutare diximus colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑