Plinius Maior, Naturalis Historia
Harum volatus in reputationem ceterarum quoque volucrum inpellit . omnibus animalibus reliquis certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est; aves solæ vario meatu feruntur et in terra et in aëre. ambulant aliquæ, ut cornices; saliunt aliæ, ut passeres, merulæ ; currunt, ut perdices, rusticulæ; ante se pedes iaciunt, ut ciconiæ, grues. expandunt alas pendentesque raro intervallo quatiunt, aliæ crebrius, sed et primas dumtaxat pinnas , aliæ tota latera plaudunt ; quædam vero maiore ex parte conpressis volant percussoque semel, aliquæ et gemino ictu , aëre feruntur: velut inclusum eum prementes eiaculantur sese in sublime, in rectum, in pronum . impingi putes aliquas aut rursus ab alto cadere has, illas salire. anates solæ quæque sunt eiusdem generis in sublime protinus sese tollunt atque e vestigio cælum petunt, et hoc etiam ex aqua. itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsæ solæ evadunt. vultur et fere graviores nisi ex procursu aut altiore cumulo inmissæ non evolant; cauda reguntur. aliæ circumspectant, aliæ flectunt colla, nec ullæ vescuntur ea quæ rapuere pedibus. sine voce non volant multæ, aut e contrario semper in volatu silent. subrectæ , pronæ, obliquæ in latera, in ora, quædam et resupinæ feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera, non in eadem natura meare videantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
