Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 9, cap. 37

Purpuræ nomine alio pelagiæ vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et algense nutritum alga , vilissimum utrumque. melius tæniense in tæniis maris collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilutius. calculense appellatur a calculo in mari , mire aptum conchyliis, et longe optimum purpuris dialutense, id est vario soli genere pastum. capiuntur autem purpuræ parvulis rarisque textu veluti nassis in alto iactis. inest his esca, clusiles mordacesque conchæ, ceu mitulos videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes , appetunt purpuræ porrectisque linguis infestant. at illæ aculeo exstimulatæ claudunt sese conprimuntque mordentia. ita pendentes aviditate sua purpuræ tolluntur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑