Plinius Maior, Naturalis Historia
Conduntur hieme et Pontici mures, dumtaxat albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quonam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus convecto , cum quidem narrant alternos marem ac feminam subrosæ conplexos fascem herbæ supinos, cauda mordicus adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore detrito esse dorso. sunt his pares et in Ægypto similiterque resident in dunes et binis pedibus gradiuntur prioribusque ut manibus utuntur. Præparant hiemi et irenacei cibos ac volutati supra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore, portant in cavas arbores. iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile præsagiunt. ubi vero sensere venantem, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore , qua raram et innocuam habent lanuginem , convolvuntur in formam pilæ, ne quid conprehendi possit præter aculeos. in desperatione vero urinam in se reddunt tabificam , tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi gnari. quam ob rem exinanita prius urina venari ars est, et tum præcipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus spinis atque deciduis, etiam si vivat subtractus fuga. ob id non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe et ipsi odere suum veneficium, ita parcentes sibi terminumque supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet. calidæ postea aquæ adspersu resolvitur pila, adprehensusque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. aliter non est occidere et tergori parcere.ipsum animal non, ut remur plerique, vitæ hominum supervacuum est, si non sint illi aculei, frustra vellerum mollitia in pecude mortalibus data : hac cute expoliuntur vestes. magnum fraus et ibi lucrum monopolio invenit, de nulla re crebrioribus senatus consultis nulloque non principe adito querimoniis provincialibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
