Plinius Maior, Naturalis Historia
Existunt stellæ et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhærere pilis pro vallo fulgorem effigie ea; et antemnis navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariæ venere, mergentesque navigia et, si in carinæ ima deciderint, exurentes, geminæ autem salutares et prosperi cursus nuntiæ, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis magno præsagio circumfulgent. omnia incerta ratione et in naturæ maiestate abdita.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
