Plinius Maior, Naturalis Historia
Nunc per singulas corporum partes præter iam dicta membratim tractetur historia. Caput habent cuncta quæ sanguinem. in capite paucis animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem generis , phoenici plumarum serie e medio eo exeunte alia, pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianæ corniculis, præterea parvæ avi , quæ, ab illo galerita appellata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen dederat alaudæ. diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicæ , sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum; nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixerimus , verum peculiare datum. draconum enim cristas qui io viderit, non reperitur. Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentium variis data sunt modis, sed quæ iure cornua intellegantur, quadripedum tantum generi; Actæonem enim et Cipum etiam in Latia historia fabulosos reor. nec alibi maior naturæ lascivia. lusit animalium armis, sparsit hæc in ramos, ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant. pb n=323 dedit ramosa capreis, sed parva nec fecit decidua, convoluta in anfractum arietum generi, ceu cæstus daret, infesta tauris — in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis tantum maribus —, rupicapris in dorsum adunca, dammis in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et in leve fastigium exacuta, ut lyras decerent, strepsiceroti, quem addacem Africa appellat; mobilia eadem, ut aures, Phrygiæ armentis, Trogodytarumn in terram derecta, qua de causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et hæc medio capite aut naribus, ut diximus. iam quidem aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, aliis ad iactum pluribus modis, supina, convexa, conversa, omnia in mucronem nigrantia. in quodam genere pro manibus ad scabendum corpus, cocleis ad prætemptandum iter, corporea hæc, sicut cerastis; his aliquando singula, cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant. Vrorum corlibus barbari septentrionales potant urnisque bina capitis unius cornua inplent; alii præfixa hastilia cuspidant. apud nos in lamnas secta tralucent atque etiam lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quæ cestrotaa picturæ genere dicuntur.— (Omnibus autem cava et in mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et omnibus annis decidua) — boum attritis ungulis cornua unguendo arvina medentur agricolæ, adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis capitibus quaterna fiant. Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore multis, ovium nulla nec cervorum; nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum ulli excepto asino Indico, qui uno armatus est cornu. bisulcis bina natura tribuit, nulli superne primores habenti dentes. qui putant eos in cornua absumi, facile corguuntur cervarum natura, quæ nec dentes habent (ut neque mares) nec tamen cornua. ceterorum ossibus adhærent , cervorum tantum cutibus enascuntur. Capita piscibus portione corporum maxima, fortassis ut mergantur. ostrearum generi nulla nec spongeis nec aliis fere, quibus solus ex sensibus tactus est. quibusdam indiscretum caput, ut cancris. In capite animalium cunctorum homini plurimus pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis Alpium incolis, Galliæ Comatæ, ut tamen sit aliqua in hoc terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur, sicut in Cauno lienosi. et quædam animalium naturaliter calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud Græcos nomen inde. defluvium eorum in muliere rarum, in spadonibus non visum,nec in ullo ante veneris usum nec infra cerebrum aut infra verticem ant circa tempora atque aures. calvitium un tantum animalium homini præterquam innatum. canities homini tantum et equo, sed homini semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices bini hominum tantum aliquis. Capitis ossa plana, tenuia, sine medullis, serratis pectinatim structa conpagibus. perfracta non queunt solidari , sed exempta modice non sunt letalia, in vicem eorum succedente corporea cicatrice. infirmissima esse ursis, durissima psittacis suo diximus loco. Cerebrum omni habent animalia quæ sanguinem, etiam in maria quæ mollia appellavimus, quamvis careant sanguine, ut polypus. sed homo portione maximum et umidissimum omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi mortiferum est. cetero viri quam feminæ mains, omnibus hoc sine sanguine, sine venis, et sebosis sine pingui. aliud esse quam medullam eruditi docent, quoniam coquendo durescat. omnium cerebro medio insunt ossicula parva. uni hominiin infantia palpitat nec corroboratur ante primum sermonis exordium. hoc est viscerum excelsissimum .... que cælo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. hanc habent sensus arcem, huc venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit, hoc columen altissimum, hic mentis est regimen. omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt . ab eo proficiscitur somnus, hinc capitis nutatio. quæ cerebrum non habent, non dormiunt . —Cervis in capite inesse vermiculi sub linguæ inanitate et circa articulum, qua caput iungitur, numero XX produntur.— Aures homini tantum inmobiles. ab his Flaccorum cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium margaritis dependentibus; in Oriente quidem et viris aurum eo loci gestare decus existimatur. animalium aliis maiores, aliis minores; cervis tanlim scissæ ac velut divisæ, sorici pilosæ, sed aliquæ omnibus animal dumtaxat generantibus, excepto vitulo marino atque delphino et quæ cartilaginea appellavimus et viperis: hæc cavernas tantum habent aurium loco præter cartilaginea et delphinum, quem tamen audire manifestum est. nam et cantu mulcentur et capiuntur attoniti sono. quanam audiant mirum. iidem nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. pinnatorum animaliumn buboni tantum et oto plumæ velut aures , ceteris cavernæ ad audit m; simili modo squamigeris atque serpentibus. in equis et omni iumentorum genere indicia animi præferunt, marcidæ fessis, micantes pavidis, subrectæ furentibus, resolutæ ægris. Facies homini tantum, ceteris os aut rostra. frons et aliis, sed homini tantui tristitiæ, hilaritatis, clementiæ, severitatis index. in assiisu eius supercilia homini et pariter et alterna mobilia. et in his pars animi: negamus iis, annuimus . hæc maxime indicant fastum , superbiam. aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet; in corde nascitur , huc subit, hic pendet. nihil altius simul abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset. Subiacent oculi, pars corporis pretiosissima et quæ lucis usu vitam distinguat a morte. non omnibus animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. pectines enim, si quis digitos adversum hiantes eos moveat, contrahunturut videntes, et solenes fugiunt admota ferramenta . quadripedum talpis visus non est; oculorum effigies inest, si quis prætentam detrahat membranam. et inter aves ardiolarumin geniere quos leucos vocant, altero oculo carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum volent septentrionemve : solvi enim pericula et metus narrant . Nigidius nec locustis, cicadis esse dicit. cocleis oculorum vicem cornicula bina prætemptatu inplent. nec lumbricis ulli sunt vermiumve generi. Oculi homini tantum diverso colore, ceteris in suo cuique genere similes. et equorum quibusdam glauci, sed in homine numerosissimæ varietatis atque differentiæ: grandiores, modici, parvi; prominentes quos hebetiores putant , conditi quos clarissime cernere, sicuti colore caprinos. Præterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope admota non cernunt. multorum visus fulgore solis constat, nubilo die non cernentiun nec post occasus. alii interdiu hebetiores, noctu præter ceteros cernunt. de geminis pupillis aut quibus noxii visus essent satis diximus. cæsii in tenebris clariores. ferunt Ti. Cæsari, nec alii genitorum mortalium, fuisse naturam ut expergefactus noctu paulisper haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo glauci fuere superque hominem albicantis magnitudinis, quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat; Claudio Cæsari ab angulis candore carnoso sanguineis venis subinde suffusi, Gaio principi rigentes, Neroni... at, nisi cum coniveret ad prope admota, hebetes. XX gladiatorum in Gai principis ludo fuere, in iis duo omnino qui contra comminationem aliquam non coniverent, et ob id invicti. tantæ hoc difficultatis est homini. plerisque vero naturale ut nictari non cessent, quos pavidiores accepimus. oculus unicolor nulli; communi candore omnibus medius colos differens. neque ulla ex parte maiora animi indicia cunctis animalibus, sed homini maxime, id est moderationis, clementiæ , misericordiæ, odii, amoris, tristitiæ, lætitiæ. contuitu quoque multiformes, truces, torvi, flagrantes, graves transversi, limi, summissi, blandi. profecto in oculis animus habitat. ardent, intenduntur, umectant, conivent. hinc illa misericordiæ lacrima, hos cum exosculamur, animum ipsum videmur attingere, hinc fetus et rigantes ora rivi. quis ille est umor in dolore tam fecundus et paratus ant ubi reliquo tempore? animo autem videmus, animo cernimus: oculi ceu vasa quædam visibilem eius partem accipiunt atque tramittunt . sic magna cogitatio obcæcat abducto intus visu. sic in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt. quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum, quosκορυβαντιᾶν Græci dicunt. tenuibus multisque membranis eos natura composuit, callosis contra frigora caloresque in extumo tunicis. quas subinde purificat lacrimationum salivis, lubricos propter incursantia et mobiles. Media eorum cornua fenestravit pupilla, cuius angustiæ non sinunt vagari incertam aciem ac velut canali dirigunt obiterque incidentia facile declinant, aliis nigri, aliis ravi, aliis glauci coloris orbibus circumdatis, ut habili mixtura et accipiatur circumiecto candore lux et temperato repercussu non obstrepat. adeoque his absoluta vis speculi, ut tam parva illa pupilla totam imaginem reddat hominis. ea causa est, ut pleræque alitum e manibus hominum oculos potissimum adpetant, quod effigiem suam in iis cernentes velut ad cognata desideria sua tendunt. veterina tantum quædam ad incrementa lunæ morbos sentiunt. sed homo solus emisso umore cæcitate liberatur. post vicensimum annum multis restitutus est visus, quibusdam statim nascentibus negatus nullo oculorum vitio, multis repente ablatus simili modo nulla præcedente iniuria. venas ab iis pertinere ad cerebrum peritissimi auctores tradunt; ego et ad stomachum crediderim: certe nulli sine redundatione eius eruitur oculus. morientibus illos operire rursusque in rogo patefacere Quiritium magno ritu sacrufn est, ita more condito , ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit et cælo non ostendi nefas. uni animalium homini depravantur, unde cognomina Strabonum et Pætorum. ab isdem qui altero lumine orbi nascerentur Coclites vocabantur; qui parvis utrisque, Ocellæ; Iuscini iniuriæ cognomen habuerunt . nocturnorum animalium veluti felium in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit; et capræ lupoque splendent lucemque iaculantur. vituli marini et hyænæ in mille colores transeunt subinde. quin et in tenebris multorum piscium refulgent, aridi sicut robusti caudices putresque vetustate. non, conivere diximus quæ non obliquis oculis, sed circumacto capite cernerent. chamæleonis oculos ipsos circumagi totos tradunt. cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes. locustis, squillis magna ex parte sub eodem munimento præduri eminent. quorum duri sunt, minus cernunt quam quorum umidi. serpentium catulis et hirundinum pullis, si quis eruat, renasci tradunt. insectorum omnium et testacei operimenti oculi moventur sicut quadripedum aures. quibus fragilia operimenta, his oculi duri. omnia talia et pisces et insecta non habent genas nec integunt oculos. omnibus membrana vitri modo tralucida obtenditur. Palpebræ in genis homini utrimque, mulieribus fuco etiam infectæ cotidiano: tanta est decoris adfectatio, ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura dederat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum contra occursantia animalia ant alia fortuito incidentia. defluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt. ex ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed quadripedibus in superiore tantum gena, volucribus in inferiore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadripedum quæ ova pariunt, ut lacertæ. struthocamelus alitum sola ut homo utrimque palpebras habet. Ne genæ quidem omnibus. ideo neque nictatio nisi iis quæ animal generant, graviores alitum inferiore gena conivent, eædem nictantur ab angulis membrana obeunte. columbæ et similia utraque conivent; at quadripedes quæ ova pariunt, ut testudines, crocodili, inferiore tantum sine ulla nictatione propter præduros oculos. extremum ambitum genæ superioris antiqui cilium vocavere, unde et supercilia . hoc vulnere aliquo diductum non coalescit, ut in paucis humani corporis membris. Infra oculos malæ homini tantum, quas prisci genas vocabant, XII tabularum interdicto radi a feminis vetantes . pudoris hæc sedes: ibi maxime ostenditur rubor. Infra eas hilaritatem risumque indicantes buccæ et altior homini tantum, quem novi mores subdolæ inrisioni dicavere, nasus . non alii animalium nares eminent: avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus sine naribus, et hinc cognomina Simorum, Silonum. septimo mense genitis sæpenumero foramina aurium et narium defuere. Labra, a quibus Brocchi, Labeones dicti, et os probum duriusve animal generantibus. pro his cornea et acuta volucribus rostra, eadem rapto viventibus adunca, collecto recta, herbas eruentibus limumque lata, ut et suum generi; iumentis vice manus ad colligenda pabula. ora apertiora laniatu viventibus. Mentum nulli præter hominem, nec malæ. maxillas crocodilus tantum superiores movet, terrestres quadrupedes eodem quo cetera more præterque in oblicum. Dentium tria genera, serrati aut continui aut exerti : serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu atterantur , ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut homini, equo; exerti, ut apro, hippopotamio, elephanto. continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt duplices; qui discriminant eos canini appellantur: hi sunt serratis longissimi. continui aut utraque parte oris sunt, ut equo, ant superiore prifmores non sunt, ut bubus, ovibus omnibusque quæ ruminant. capræ superiores non sunt præter primores geminos. nulli exerti quibus serrati, raro feminæ, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant, feminæ sues mordent. nulli, cui cornua, exerti, sed omnibus concavi; ceteris dentes solidi. piscium omnibus serrati præter scarum; huic uni aquatilium plani. cetero multis eorum in lingua et toto ore, ut turba vulnerum molliant quæ attritu subigere non queunt, multis et in palato [atque etiam in cauda], præterea in os vergentes, ne excidant cibi nullum habentibus retinendi adminiculum. Similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera parte dextra lævaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpioni aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse quam fel serpentiumn et inde venas sub spina ad os pervenire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem decussu , et sine eo esse quas tractari cernamus. scorpionis caudæ inesse eum et plerisque ternos. viperis dentes gingivis conduntur. hæc, eodem prægnans veneno, inpressum dentium repulsu virus fundit in morsus. volucrum nulli dentes præter vespertilionem. camelus una ex iis, quæ non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet. cornua habentium nulli serrati. et cocleæ dentes habent. indicio est et a minimis earum derosa vicia. at in marinis crustata et cartilaginea primores habere, item echinis quinos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice aculeus - insectis. simiæ dentes ut homini. elephanto intus ad mandendum IIII, præterque eos prominent masculis reflexi, feminis recti atque proni. musculus marinus, qui ballænam antecedit, nullos habet, sed pro iis sætis intus os hirtum et linguam etiam ac palatum . terrestrium minutis quadripedibus primores bini utrimque longissimi. Ceteris cum ipsis nascuntur, homini post quam natus est septimo mense. reliquis perpetui manent, mutantur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus, sed leoni et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in magnis habetur operibus . maxillares, qui sunt a caninis, nullum animal mutat. homini novissimi, qui genuini vocantur , circiter vicensimum annum gignuntur, multis et octogensimo , feminis quoque, sed quibus in iuventa non fuere nati. decidere in senecta et mox renasci certum est. Zoclen Samothracen , cui renati essent post CIII annos, Mucianus visum a se prodidit. cetero maribus plures quam feminis in homine, pecude, capra, sue. Timarchus Nicoclis filius Paphi duos ordines habuit maxillarium; frater eius non mutavit primores ideoque prætrivit. est exemplum dentis homini et in palato geniti. a caninis amissi casu aliquo numquam renascuntur. ceteris senecta rufescunt, equo tantum candidiores fiunt. Ætas veterinorum dentibus iudicatur. equo sunt numero XL. amittit tricensimo mense primores utrimque binos, sequenti anno totidem proximos, cum subeunt dicti columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et inmutabiles . equo castrato prius non decidunt dentes. asinorum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis mensibus. quod si non prius peperere quam decidant postremi , sterilitas certa. boves bimi mutant. subus non decidunt umquam. absumpta hac observatione senectus in equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate, superciliorum canitia et circa ea lacunis, cumn fere XVI annorum existimantur. hominum dentibus quoddam inest virus; namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetant et et columbarum fetus inplumes necant. reliqua de iis in generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi corpora infantium accipiunt reliqua animalia quæ serratos habent sævissime dentiunt. Linguæ non omnibus eodem modo. tenuissima serpentibus et trisulca, vibrans, atri coloris et, si extrahas, prælonga; lacertis bifida et pilosa, vitulis quoque marinis duplex, sed supra dictis capillamenti tenuitate. ceteris ad circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam tota adhærens , crocodilis tota; sed in gustatu linguæ vice carnosum aquatilibus palatum. leonibus, pardis omnibusque generis eius, etiam felibus, imbricatæ asperitatis ac limæ similis attenuansque lambendo cutem hominis, quæ causa etiam mansuefacta, ubi ad vicinum sanguinem pervenit saliva , invitat ad raliiem. de purpurarum linguis diximus.ranis prima cohæret, intima absoluta a gutture, qua vocem emittunt mares, cum vocantur ololygones. stato id tempore evenit, cientibus ad coitum feminas. tum siquidem inferiore labro demisso ad libramentum aquæ modice receptæ in fauces palpitante ibi lingua ululatus eliditur. tunc et extenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore perpulsi . quibus in posteriore parte aculei, his et dentes et lingua, apibus etiam prælonga, eminens et cicadis. quibus aculeus in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. quibusdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum latete elephanto præcipue. reliquis in suo genere semper absoluta , homini tantum ita sæpe constricta venis, ut intercidi eas necesse sit. Metellum pontificem adeo inexplanatæ fuisse accipimus, ut multis mensibus tortus credatur, dum meditatur in dedicanda æde Opi opiferæ dicere. ceteris septimo ferme anno sermonem exprimit. multis vero talis ars eius contingit, ut avium et animalium vocis indiscreta edatur imitatio. intellectus saporum ceteris in prima lingua, homini et in palato. Tonsillæ in homine, in sue glandulæ. quod inter eas uvæ nomine ultimo dependet palato, homini tantum est. sub ea minor lingua nulli ova generantium. opera eius gemina duabus interpositæ fistulis. interior earum appellatur arteria, ad pulmonem atque cor pertinens; hanc operit in epulando, spiritu et vocein illa meante, ne, si potus cibusve in alienum deerraverit tramitem, torqueat. altera exterior appelletur sane gula, qua cibus atque potus devolant. tendit hæc ad stomachum, is ad ventrem. hanc per vices operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne restagnatio intempestiva alvi obstrepat. ex cartilagine et carne arteria, gula e nervo et carne constat. Cervix nulli nisi quibus utraque hæc; ceteris collum, quibus tantum gula. sed quibus cervix, e multis vertebratisque orbiculatim ossibus flexilis ad circumspectum articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyænæ singulis rectisque ossibus rigens. cetero spinæ adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediæ foramina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam prætenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus , simili modo uncos ungues. Guttur homini tantum et subus intumescit, aqua- 15 rum quæ potantur plerumque vitio. summum gulæ fauces vocantur, extremum stomachus. hoc nomine est sub arteria iam carnosa inanitas adnexa spinæ, ad latitudinem ac longitudinem lagonæ modo fusa. quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora ventribus iunguntur. testudini marinæ lingua nulla nec dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad confi ciendos- cibos, decrescentibus crenis quicquid adpropinquent ventri; novissima asperitas ut scobinæ fabrilis. Cor animalibus ceteris medio pectore est, homini tantum infra lævam papillam turbinato mucrone in priora eminens. piscibus solis ad os spectat. hoc primum nascentibus formari in utero tradunt, deinde cerebrum, sicut tardissime oculos, sed hos primum emori, cor novissime. huic præcipuus calor. palpitat certe et quasi alterum movetur intra animal præmolli firmoque opertum membranæ involucro, munitum costarum et pectoris muro, ut pariat præcipuam vitæ causam et originem. prima domicilia intra se animo et sanguini præbet sinuoso specu et in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. ibi mens habitat. ex hoc fonte duæ grandes venæ in priora et terga discurrunt sparsaque ramorum serie per alias minores omnibus membris vitalem sanguinem rigant. solum hoc viscerum vitiis non maceratur nec supplicia vitæ trahit læsumque mortem ilico adfert. ceteris corruptis vitalitas in corde durat. Bruta existimantur animalium quibus durum riget, audacia quibus parvum est, pavida quibus prægrande. maximum autem est portione muribus, lepori, asino, cervo, pantheræ , mustelis, hyænis et omnibus timidis aut propter metum maleficis. in Paphlagonia bina perdicibus corda. in equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. augeri id per singulos annos in homine et binas drachmas ponderi ad quinquagensimum annum accedere, ah eo detrahi tantundem, et ideo non vivere hominem ultra centensimum annum defectu cordis Ægyptii existimant, quibus mos est cadavera adservare medicata. hirto corde gigni quosdam homines proditur neque alios fortioris esse industriæ , sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit Lacedæmonios. ipse convolneratus captus semel per cavernam lautumiarum evasit angustias, volpium aditus secutus . iterum captus sopitis custodibus somno ad ignem advolutus lora cum corpore exussit. tertium capto Lacedæmonii pectus dissecuere viventi, hirsutumque cor repertum est. In corde summo pinguitudo quædam est lætis extis. non semper autem in parte extorum habitum est. L. Postumio L. F. Albino rege sacrorum post CXXVI Olympiadem , cum rex Pyrrhus ex Italia decessisset, cor in extis haruspices inspicere coeperunt. Cæsari dictatori, quo die primum veste purpurea processit atque in sella aurea sedit, sacrificanti in extis defuit. unde quæstio magna de divinatione argumentantibus, potueritne sine illo viscere hostia vivere an ad tempus amiserit . negatur cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierint, negatur et veneno interemptis. certe exstat oratio Vitelli, qua Gnæum Pisonem eius sceleris coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potuisse ob venenum cor Germanici Cæsaris cremari. contra genere morbi defensus est Piso. Sub eo pulmo est spirandique officina attrahens ac reddens animam, idcirco spongeosus ac fistulis inanibus cavus. pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera ova parientia exiguum spumosumque nec sanguineum. ideo non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranæ et phocæ urinentur. testudo quoque, quamvis prægrandem et sub toto tegumento habeat, sine sanguine tamen habet. quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. chamæleonti portione maximus et nihil aliud intus. Iecur in dextera parte est, in eo quod caput extorum vocant magnæ varietatis. M. Marcello circa mortem, cum periit ab Hannibale, defuit in extis; sequenti deinde die geminum repertum est. defuit et C. Mario, cum immolaret Vticæ, item Gaio principi kal. Ian., cum iniret consulatum quo anno interfectus est, Claudio successori eius quo mense interemptus est veneno. Divo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suæ die sex victimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt responsumque duplicaturum intra annum imperium. caput extorum tristis ostenti cæsum quoque est, præterquam in sollicitudine ac metu; tunc enim peremit curas. bina iocinera leporibus circa Briletum et Tharnen et in Cherroneso ad Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum. In eodem est fel, non omnibus datum animalibus. in Euboeæ Chalcide nullum pecori, in Naxo prægrande geminumque, ut sit prodigii loco utrumque advenæ. equi, muli, asini, cervi, capreæ, apri, cameli, delphini non habent. murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum valitudo firma et vita longior. sunt qui equo non quidem in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut intestinis; ideo tantam an amaritudinem, ut a canibus non attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque sanguinis ideo et in materia eius. certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in venas. Sed in felle nigro insaniæ causa homini morsque toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum. quin et toto vagum corpore colorem oculis quoque aufert, illud quidem redditum etiam aënis, nigrescuntque contacta eo, ne quis miretur id venenum esse serpentium.— (Carent eo quæ apsinthio vescuntur in Ponto) — Sed avibus et parte tamen altera intestino iungitur in corvis, coturnicibus , phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in columbis , accipitre, murenis; paucis avium in iecore. serpentibus portione maxime copiosum. et piscibus autem est toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo; præterea et in iecore est, ut cetis omnibus. — Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur color. haruspices id Neptuno et umoris potentiæ dicavere, geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit. Murium iocusculis fibræ ad numerum lunæ in mense congruere dicuntur totidemque inveniri, quotum lumen eius sit, præterea bruma increscere. culiculorum exta in Bætica gemina sæpe reperiuntur. ranarum rubetarum altera fibra a formicis non attingitur propter venenum , ut arbitrantur. iecur maxime vetustatis patiens centenis durare annis obsidionum exempla prodidere. Exta serpentibus et lacertis longa. Cæcinæ Volaterrano dracones emicuisse de extis læto prodigio traditur, et profecto nihil incredibile sit æstimantibus Pyrrho regi quo die periit præcisa hostiarum capita repsisse sanguinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum parte separantur membrana, quam præcordia appellant, quia a corde prætenditur quod Græci appellaverunt φρένας.. omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac velut vaginis inclusit providens natura; in hac fuit et peculiaris causa vicinitas alvi, ne cibo supprimeretur animus. huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem præcipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque scabendi dulcedine ibi proxima. ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta præcordia attulerunt. Subest venter stomachum habentibus, ceteris sim- 199 plex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflectitur , ut sæpiæ et polypo. in homine adnexus infimo stomacho similis canino. his solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit. Ab hoc ventriculo lactes in ove et homine, per quas labitur cibus, in ceteris hillæ, a quibus capaciora intestina ad alvum, hominique flexuosissimis orbibus. idcirco magis avidi ciborum quibus ab alvo longius spatium. item minus sollertes quibus obesissimus venter. aves quoque geminos sinus habent quædam: unum quo mergunt recentia ut guttur, alterum in quem ex eo dimittunt concoctione maturata, ut gallinæ, palumbes, columbæ, perdices. ceteræ fere carent eo, sed gula patentiore utuntur, ut graculi, corvi, cornices. quædam neutro modo, sed ventrem proximum habent, quibus prælonga colla et angusta, ut porphyrioni . venter solidipedum asper et durus; terrestrium aliis denticulatæ asperitatis, aliis cancellatim mordacis, quibus neque dentes utrimque nec ruminatio. hic conficiuntur 01 cibi, hinc in alvum delabuntur. media hæc umbilico adnexa omnibus, in homine suillæ infima parte similis, a Græcis appellatur colon, ubi dolorum magna causa. angustissima canibus, qua de causa vehementi nisu nec sine cruciatu levant eam. insatiabilia animalium quibus a ventre protinus recto intestine transeunt cibi, ut lupis cervariis et inter aves mergis. ventres elephanto quattuor, cetera subus similia , pulmo quadruplo maior bubulo. avibus venter carnosus callosusque. in ventre hirundinum pullis lapilli candido aut rubenti colore, qui chelidonii vocantur, magicis narrati artibus, reperiuntur; et in iuvencarum secundo ventre pilæ rotunditate nigricans tophus, nullo pondere, singulare, ut putant, remedium ægre parientibus, si tellurem non attigerit. Ventriculus atque. intestina pingui ac tenui omento integuntur præterquam ova gignentibus. huic adnectitur lien in sinistra parte adversus iecori, cum quo locum aliquando permutat, sed prodigiose. quidam eum putant inesse ova parientibus, item serpentibus admodum exiguum. ita certe apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis. ægocephalo avi non inesse constat neque iis quæ careant sanguine. peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, quam ob rem minuitur cursorum laborantibus. et per vulnus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui putent adimi simul risum homini intemperantiamque eius constare lienis magnitudine. Asiæ regio Scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta remedia. At in Brileto et Tharne quaterni renes cervis, contra pinnatis squamosisqiue nulli. de cetero summis adhærent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit præterquam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima, oves quidem letaliter circum eos concrete pingui. aliquando in iis inveniuntur lapilli.— Renes habent omnia quadripedum quæ animal generant, ova parientium testudo sola, quæ et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes velut e multis renibus compositos. Pectus, hoc est ossa., præcordiis et vitalibus natura circumdedit, at ventri, quem necesse erat increscere, ademit: nulli animalium circa ventrem ossa pectus homini tantum latum, reliquis carinatum, volucribus magis et inter eas aquaticis maxime. costæ homini octonæ, subus denæ, cornigeris XIII, serpentibus XXX. Infra alvum est a priore parte vesica, quæ nulli ova gignentium præter testudinem, nulli nisi sanguineum pulmonem habenti, nulli pedibus carentium. inter eam et alvum arteriæ ad pubem tendentes, quæ ilia appellantur. in vesica lupi lapillus, qui syrites vocatur, sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi et sætarum capillamenta. vesica membrana constat, quæ volnerata cicatrice non solidescit nec qua cerebrum aut cor involvitur ; plura enim membranarum genera. Feminis eadem omnia præterque vesicæ iunctus utriculus, unde dictus uterus. quod alio nomine locos appellant , hoc in reliquis animalibus volvam hæc viperæ et intra se parientibus duplex, ova generantium adnexa præcordiis , et in mulnere geminos sinus an utraque parte laterum habet, funebris quotiens versa spiritum inclusit. boves gravidas negant præterquam dextero volvæ sinu ferre, etiam cum geminos ferant. volva eiecto partu melior quam edito: eiecticia vocatur illa, hæc pprcaria. primiparæ suis optima, contra effetis. a partu, præterquam eodem die suis occisæ, livida ac macra. nec novellarum suum præter primiparas probatur potiusque veterum, dum ne effetarum, nec biduo ante partum aut post partum aut quo eiecerint die. proxima abeiecticia est occisæ uno die post partum. huius et sumen optimum, si modo fetus non hauserit; eiecticiæ deterrimum . antiqui abdomen vocabant prius quam calleret, incientes occidere non adsueti. Cornigera una parte dentata et quæ in pedibus talos habent sebo pinguescunt, bisulca scissisve in digitos pedibus et non cornigera adipe. concretus hic et, cum refrixit , fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter carnem cutemque suco liquidum. quædam non pinguescunt , ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in maribus et in feminis; senescunt quoque celerius præpinguia. omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. adips cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec venas. plerisque animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt adrosos, quin et L. Aproni consularis viri filio detractos adipes levatumque corpus inmobili onere. Medulla ex eodem videtur esse, iuventæ rubens, in senecta albescens. non nisi cavis hæc ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod defluente evenit medulla. est autem pinguis iis quibus adips, sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum ; cetera sunt tanta duritia, ut ignis elidatur velut e silice. et iis dura quæ non pinguescunt, asinorum ad tibias canora. delphinis ossa, non spinæ, animal enim pariunt; serpentibus spinæ. aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis vinctum, ut sæpiæ atque lolligini. et insectis negatur æque esse ulla. cartilaginea aquatilium habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non ossa. item omnium auriculæ ac nares, quæ modo eminent, flexili mollitia, naturæ providentia ne frangerentur. cartilago rupta non solidescit nec præcisa ossa recrescunt præterquam veterinis ab ungula ad suffraginem. . . . . homo in longitudinem usque ad ter septenos annos, tum deinde ad plenitudinem . maxime autem pubescens nodum quendam solvere , et præcipue ægritudine, sentitur. Nervi, orsi a corde bubuloque etiam circumvoluti, similem naturam et causam habent, in omnibus lubricis applicati ossibus nodosque corporum, qui vocantur articuli, aliubi interventu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes, hic teretes, illic lati, ut quæque poscit figuratio. nec hi solidantur incisi, mirumque, vulneratis summus dolor, præsectis nullus. sine nervis sunt quædam animalia, ut pisces, arteriis enim constant; sed neque his molles piscium generis. ubi sunt nervi, interiores conducunt membra, superiores revocant. Inter hos latent arteriæ, id est spiritus semitæ; his innatant venæ, id est sanguinis rivi. arteriarum pulsus in cacumine maxime membrorum evidens, index fere morborum , in modulos certos legesque metricas per ætates— stabilis aut citatus aut tardus —discriptusab Herophilo medicinæ vate miranda arte; nimiam propter suptilitatem desertus, observatione tamen crebri aut languidi ictus gubernacula vitæ temperat. arteriæ carent sensu, nam et sanguine . nec omnes vitalem continent spiritum, præcisisque torpescit tantum pars ea corporis. aves nec venas nec arterias habent, item serpentes, testudines, lacertæ, minimumque sanguinis. Venæ in prætenues postremo fimbrias supter totam cutem dispersæ adeo in angustam suptilitatem tenuantur, ut penetrare sanguis non possit aliudve quam excitus umor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. venarum in umbilico nodus ac coitus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
