Plinius Maior, Naturalis Historia
Inter ea, quæ frigidis gaudent, et aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariæ atque etiam deliciis gratæ. Tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt , durantque ævis tecta talia; et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt. chartisque serviunt calami , Ægyptii maxime cognatione quadam papyri. probatiores tamen Cnidii et qui in Asia circa Anæticum lacum nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine bibula, quæ cavo corpore intus, superne tenui inarescit ligno, fissilis, præacuta semper acie. geniculata cetero gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in cacumina , crassiore paniculæ coma, neque hac supervacua. aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi lignosiore induruit callo, sicut in Belgis, contusa et interiecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque explendis fidelior pice. Calamis orientis populi bella conficiunt, calamis* mortem adcelerant pinna addita, calamis *spicula addunt inrevocabili hamo noxia* fitque et ex ipso telum aliud fracto in vulneribus. his armis solem ipsum obumbrant. propter hoc maxime serenos dies optant, odere ventos et imbres, qui inter illos pacem esse cogunt. ac si quis Æthiopas, Ægyptum, Arabas, Indos, Scythas, Bactros, Sarmatarum tot gentes et orientis omniaque Parthorum regna diligentius conputet, æqua ferme pars hominum in toto mundo calamis superata degit. præcipuus hic usus in Creta bellatores suos nobilitavit. sed in hoc quoque, ut ceteris in rebus, vicit Italia, quando nullus sagittis aptior calamus quam in Rheno Bononiensi amne, cui plurima inest medulla pondusque volucre et contra flatus quoque pervicax libra. quippe non eadem gratia Belgicis hæc et Creticis commendatioribus. quamquam præferuntur Indici, quorum alia quibusdam videtur natura, quando et hastarum vicem præbent additis cuspidibus. harundini quidem Indicæ arborea amplitude, quales vulgo in templis videmus. differre mares ac feminas in his quoque Indi tradunt. spissius mari corpus, feminæ capacius. navigiorumque etiam vicem præstant, si credimus, singula internodia. circa Acesinen amnem maxime nascitur. Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque . latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a dextera fiat, alterum superiore geniculo ab læva per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues. Plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. Orchomenio et nodi continuo foramine pervii, quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille. est alius crassiore ligno et tenui foramine. hunc totum fungosa replet medulla. alius brevior, alius procerior, exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur donax, non nisi in aquaticis natus, quoniam et hæc differentia est, multum prælata harundine quæ in siccis proveniat. suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitudine tantum et longitudine, verum et colore. varia Laconicis et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu. est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suavissima in teneritate animalibus. vocatur a quibusdam eletia. est et in Italia* palustris ex cortice tantum sub ipsa coma *nascens, adarea nomine*, utilissima dentibus, quoniam vis eadem est quæ sinapi. De Orchomenii lacus harundinetis accuratius dici cogit admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmioremque , plocimon vero subtiliorem, hanc in insulis fluvitantibus natam, illam in ripis exspatiantis lacus. tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebat.ur. nam et lacus incrementa hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud Chæroniam infausto Atheniensium proelio est... æpe... Lebadia... vocatur influente Cephiso. cum igitur anno permansit inundatio , proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem. vocabantur zeugitæ, contra bombyciæ maturius reciproco; graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at omnino nulla spadonum nomine insignibus. hinc erant armamenta ad inclutos cantus, non silendo et reliquo curæ miraculo, ut venia sit argento iam potius cani. cædi solebant tempestivæ usque ad Antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arcturo . sic præparatæ aliquot post annos utiles esse incipiebant , tunc quoque multa domandæ exercitatione et canere tibiæ ipsæ edocendæ, comprimentibus se linguis, quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxuria, cædi ante solstitia coeptæ et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis ad flectendos sonos, quæ inde sunt et hodie. sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quæ radicem antecesserat, lævæ tibiæ convenire, quæ cacumen, dexteræ, inmensum quantum prælatis quas ipse Cephisus abluisset. nunc sacrificæ Tuscorum e buxo, ludicræ vero e loto ossibusque asininis et argento fiunt.—Aucupatoria harundo e Panhormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa. Harundinis Italiæ usus ad vineas maxime. Cato seri eam iubet in umidis agris bipalio subacto prius solo, oculis dispositis intervallo ternorum pedum, simul et corrudæ , unde asparagi fiant, concordare amicitiam, salicis vero circa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
