Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 9, cap. 35

sed quota hæc portio est reputantibus purpuras, conch ylia, margaritas! parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a feminis iuxta virisque gestarentur. quid mari cum vestibus, quid undis fluctibusque cum vellere? non recte recipit hæc nos rerum natura nisi nudos? esto, sit tanta ventri cum eo societas: quid tergori? parum est, nisi qui vescimur periculis etiam vestiamur? adeo per totum corpus anima hominis quæsita maxime placent. Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritæ tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus . atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. fertilissima est Taprobane et Stoidis, ut diximus in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiæ. præcipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri. Origo atque genitura conchæ sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimulant hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit , candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere ; eundem pallere cælo minante. conceptum ex eo quippe constare, cælique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum. sitempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quæ vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit. itaque et purgantur a peritis. miror ipso tantum eas cælo gaudere, sole rufescere candoremque per-. dere ut corpus humanum. quare præcipuum custodiunt pelagiæ, altius mersac quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illæ senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quæritur vigor. crassescunt etiam in senecta conchisque adhærescunt nec his evelli queunt nisi lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohærentes videmus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit. Concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, Si præveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore poena, et aliis munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, in alto quoque comitantibus marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur. quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate præcipuas esse veluti duces, miræ ad cavendum sollertiæ. has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; rosa came omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones , decidere in ima. Vsu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare . dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanæ scilicet inposuere deliciæ, nam id apud Græcos non est, ne apud barbaros quidem, inventores rei eius , aliud quam margaritæ. et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari repertis , in Indico specularium lapidum squamas adsimulant, alias magnitudine præcellentes . summa laus coloris est exaluminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniore m orbem desinentes. hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriæ eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si quidem , cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminæ in publico unionem esse dictitantes . quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, set totis socculis addunt. neque enim gestare iam margaritas , nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est. In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant. at in Acarnania quæ vocatur pina gignit, quo apparet non uno conchæ genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchæ non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem laudatireperiuntur , enormes et feri colorisque marmorei. meliores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniæ maritimis . Alexander polyhistor et Sudines senescere eos putant coloremque expirare. Firmum corpus esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. non autem semper in media carne reperiuntur , sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc ævi semunciæ pauci singulis scripulis excessere. in Britannia parvos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex Britannicis margaritis factum voluerit intellegi. Lolliam Paulinam, quæ fruit Gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni cærimoniarum aliquo apparatu , sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus toto capite , crinibus spira, auribus, collo monilibus , digitis. quæ summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi principis fuerant, sed avitæ opes, provinciarum scilicet spoliis partæ. hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M. Lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a Gaio Cæsare Augusti filio venenum biberet, ut neptis eius quadringentiens HS operta spectaretur ad lucernas ! computet nunc aliquis ex altera parte quantum Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulierculam , accubantem: non illos curru detractos quam in hoc vicisse malit ? nec hæc summa luxuriæ exempla sunt. duo fuere maximi uniones per omne ævum; utrumque possedit Cleopatra, Ægypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. hæc, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quærente eo, quid adstrui magnificentiæ posset, respondit una se cena centiens HS absumpturam. cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex præcepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit. gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturæ opus. itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum L. Plancus, index sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantæ quæstionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romæ in Pantheo dimidia eorum cena. non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriæ gloria. prior id fecerat Romæ in unionibus magnæ taxationis Clodius, tragoedi Æsopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat Antonius pæne histrioni comparatus et quidem nulla sponsione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut experiretur in gloriam palati, quidnam saperent margaritæ. atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones convivis quoque absorbendos dedit. Romæ in promiscuum ac frequentem usum venisse Alexandria in dicionem redacta, primum autem coepisse circa Sullana tempora minutas et viles Fenestella tradit, manifesto errore, cum Ælius Stilo circa lugurthinum bellum unionum nomen inponi cum maxime grandibus margaritis prodat. Et hoc tamen æternæ prope possessionis est; sequitur heredem, in mancipatum venit ut prædium aliquod: conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria pæne et margaritis pretia fecit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑