Plinius Maior, Naturalis Historia
Diximus ut in media linia designaretur umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. hæc erit ab exortu æquinoctiali ad occasum æquinoctialem, et limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. ducantur deinde aliæ duæ liniæ in decussis obliquæ, ita ut ab septentrionis dextra lævaque ad austri dextram ac lævam descendant. omnes per eundem currant umbilicum , omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria. quæ ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si sæpius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tympanum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo occurrendum ingeniis quoque inperitorum esse, meridiem excuti placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie ex alio cæli momento quam pridie oritur, ne quis forte ad exortum capiendam putet liniam. Ita cæli exacta parte quod fuerit liniæ caput septentrioni proximum a parte exortiva, solstitialem habebit exortum , hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, borean Græcis dictum. in hunc ponito arbores vitesque. sed hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito. præstringit animam atque prægelat hic radicibus arborum , quas positurus adferes. prædoctus esto: alia robustis prosunt, alia infantibus.—(Nec sum oblitus in hac parte ventum Græcis poni, quem cæcian vocant. sed idem Aristoteles, vir inmensæ subtilitatis, qui id ipsum fecit , rationem convexitatis mundi reddit , qua contrarius aquilo Africo flat).—nec tamen eum toto anno in prædictis timeto agricola. mollitur sidere æstate media mutatque nomen—etesias vocatur—; ergo cum frigidum senties, caveto, ad quæcumque aquilo prædicetur: tanto perniciosior septentrione est. in hunc Asiæ, Græciæ,Hispaniæ, maritimæ Italiæ, Campaniæ, Apuliæ arbusta vineæque spectent. qui mares concipi voles, in hunc pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab occasu brumali Africus flabit, quem Græci liba vocant. in hunc ad coitum cum se pecus circumegerit, feminas conceptas esse scito. <2> Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem umbræ duximus et decumanam vocavimus, exortum habebit æquinoctialem ventumque subsolanum, Græcis aphelioten dictum. in hunc salubribus locis villæ vineæque spectent. ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius, ex adverso eius ab æquinoctiali occasu, zephyrus Græcis nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inserendi , oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exercebit . quarta a septentrione linia, eadem austro ab exortiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque volturnum, eurum Græcis dictum, sicciorem et ipsum tepidioremque. in hunc apiaria et vineæ Italiæ Galliarumque spectare debent. ex adverso volturni flabit corus, ab occasu solstitiali et occasu lateris septentrionis, Græcis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes qui a septentrionis parte spirant. hic et grandines infert, cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a serena cæli parte coeperit flare, non durabit in noctem, at subsolanus in maiorem partem noctis extenditur. quisquis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus permanebit . aquilonem prænuntiat terra siccescens repente, austrum umescens rore occulto.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
