Plinius Maior, Naturalis Historia
Hedera iam dicitur in Asia nasci. *circiter urbis Romæ annum ccccxxxx* negaverat Theophrastus, nec in India nisi in monte Mero, quin et Harpalum omni modo laborasse, ut sereret eam in Medis frustra, Alexandrum vero ob raritatem ita coronato exercitu victorem ex India redisse exemplo Liberi patris. cuius dei et nunc adornat thyrsos galeasque etiam ac scuta in Thraciæ populis sollemnibus sacris, inimica arboribus satisque omnibus, sepulchra , muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut mirum sit ullum honorem habitum ei. Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosæ silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida ant nigra hedera tertiaque vocatur helix. etiamnum hæc species dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi, iidem. Silenici, cum est minor acinus, sparsior racemus, simili modo ut in nigra. alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetæ utuntur, foliis minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. quidam apud Græcos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum. Plurimas antem habet differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum reliquorum generum simplicia sint. distat et longitudine internodiorum, præcipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc ætatis esse, non generis existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate. horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac virens, quæ plurima est, altera candido folio, tertia versicolori , quæ Thracia vocatur. etiamnum herbaceæ tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diversa omnia ea. in versicolori alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta hæc omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant. et in candidis aliis sunt candidiora . adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima, mammæ rigentes, quæ sunt ceteris inflexæ, racemi stantes ac subrecti. et quamquam omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigræ. sed proprium albæ, quod inter media folia emittit bracchia utrimque semper amplectens, hoc et in muris, quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et in fructu differentia albæ nigræque hederæ, quoniam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quæ sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos, e diverso numquam nisi humi repens chamæcissos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
