Plinius Maior, Naturalis Historia
Est animal eiusdem temporis, infixo semper sanguini capite vivens atque ita intumescens. unum animalium , cui cibi non sit exitus, dehiscit in nimia satietate, alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris hoc solum. æque mira sanguinis et hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hæ toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum malum , aures maxime lancinans , quæ defendi morsu non queunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
