Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 33

Cupressus advena et difficillime nascentium fuit, ut de qua verbosius sæpiusque quam de omnibus aliis prodiderit Cato, satu morosa, fructu supervacua, bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra quidem gratiosa, materie rara, ut pæne fruticosi generis, Diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita. femina .... sterilis. diu metæ demum aspectu non repudiata distinguendis tantum pinorum ordinibus, nunc vero tonsilis facta in densitatem parietum coercitaque gracilitate perpetuo teres trahitur etiam in picturas operis topiarii, venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique et virente semper vestiens. duo genera earum: meta in fastigium convoluta, quæ et femina appellatur. mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque autem immittitur in perticas asseresve amputation ramorum , qui XIII anno denariis singulis veneunt, quæstuosissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiæ antiqui plantaria ea appellabant. huic patria insula Creta, quamquam Cato Tarentinam eam appellat, credo, quod primum eo venerit. et in Ænaria succisa regerminat; sed in Creta quocumque in loco terram moverit quispiam, nisu naturali hæc gignitur protinusque emicat, illa vero etiam non appellato solo ac sponte maximeque in Idæis montibus et quos Albos vocant summisque in his, unde numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere fastidiens. Nec terræ tantum natura circa has refert aut perpetua cæli, verum et quædam temporaria vis. imbres aliqua plerumque semina adferunt et certo fluunt genere, aliquando etiam incognito, quod accidit Cyrenaicæ regioni, cum primum ibi laserpicium natum est, ut in herbarum natura dicemus. nata est et silva urbi ei proxima imbre piceo crassoque. *

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑