Plinius Maior, Naturalis Historia
Halcyonum nidi figura reliquarum quoque sollertiæ admonet, neque alia parte ingenia avium magis admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento roborant . si quando inopia est luti, madefactis multa aqua pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis. in fetu summa æquitate alternant cibum . notabili munditia egerunt excrementa pullorum adultioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere. alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium, quæ raro in domibus diversos figura, sed eadem materia confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in angustum , utero capaci, mirum qua peritia et occultandis habiles pullis et substernendis molles . in Ægypti Heracleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod humano opere perfici non posset. in eadem Ægypto iuxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori constet; eaque militia illis cum anno redit semper. tertium est earum genus: excavant ripas atque ita internidificant.— (Harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo multisque aliis morbis humani corporis medentur) — non faciunt hæ nidos migrantque multis diebus ante, si futurum est, ut auctus amnis attingat. In genere vitiparrarum est cui nidus ex musco arido ita absoluta perficitur pila, ut inveniri non possit aditus . acanthyllis appellatur eadem figura ex lino intexens. Picorum aliquis suspenditur surculo primis in ramis cyathi modo, ut nulla quadripes possit accedere. galgulos quidem ipsos dependentes pedibus somnum capere confirmant, quia tutiores ita se sperent . iam publicum quidem omnium est tabulata ramorum sustinendo nido provide eligere, camarare ab imbri aut fronde protegere densa. in Arabia cinnamolgus avis appellatur cinnami surculis nidificans; plumbatis eos sagittis decutiunt indigenæ mercis gratia. in Scythis avis magnitudine otidis binos parit in leporina pelle semper in cacuminibus ramorum suspensa. picæ cum diligentius visum ab homine nidum sensere, ova transgerunt alio. hoc in iis avibus, quarum digiti non sint accommodati conplectendis transferendisque ovis, miro traditur modo. namque surculo super bina ova inposito ac feruminato alvi glutino, subdita cervice medio, æqua utrimque libra deportant alio. Nec vero iis minor sollertia, quæ cunabula in terra faciunt corporis gravitate prohibitæ sublime petere. merops vocatur genitores suos reconditos pascens, pallido intus colore pinnarum, superne cyaneo, prioreparte subrutilo . nidificat in specu sex pedum defossa altitudine. Perdices spina et frutice sic muniunt receptaculum, ut contra feram abunde vallentur. ovis stragulum molle pulvere contumulant nec in quo loco peperere incubant: ne cui frequentior conversatio suspecta sit, transferunt alio. illæ quidem et maritos suos fallunt, quoniam intemperantia libidinis frangunt earum ova, ne incubando detineantur. tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum; victum aiunt venerem pati. id quidem et coturnices Trogus et gallinaceos aliquando, perdices vero a domitis feros et novos aut victos iniri promiscue. capiuntur quoque pugnacitate eiusdem libidinis, contra aucupis inlicem exeunte in proelium duce totius gregis. capto eo procedit alter ac subinde singuli. rursus circa conceptum feminæ capiuntur contra aucupum feminam exeuntes, ut rixando abigant eam. nec in alio animali par opus libidinis. si contra mares steterint, feminæ aura ab iis flante prægnantes fiunt, hiantes autem exerta lingua per id tempus æstuant. concipiunt et supervolantium adflatu, sæpe voce tantum audita masculi, adeoque vincit libido etiam fetus caritatem, ut illa furtim et in occulto incubans , cum sensit feminam aucupis accedentem ad marem, recanat revocetque et ultro præbeat se libidini. rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium sæpe cæcæ motu sedeant. si ad nidum is coepit accedere , procurrit ad pedes eius feta, prægravem aut delumbem sese simulans, subitoque in procursu aut brevi aliquo volatu cadit, ut fracta ala aut pedibus , at procurrit iterum iamiam prehensurum effugiens spemque frustrans, donec in diversum abducat a nidis. eadem in pavore, libera ac materna vacans cura, in sulco resupina glæba se terræ pedibus adprehensa operit. perdicum vita et ad sedecim annos durare existimatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
