Plinius Maior, Naturalis Historia
rursus mortales oraculorum societatem dedere Chiloni Lacedæmonio tria præcepta eius Delphis consecrando aureis litteris, quæ sunt hæc: nosse se quemque, et nihil nimium cupere, comitemque æris alieni atque litis esse miseriam. quin et funus eius, cum victore filio Olympiæ expirasset gaudio, tota Græcia prosecuta est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
