Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 6, cap. 32

Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quoin numero idem Sebosus etiam spatia conplexus lunoniam abesse a Gadibus DCCL p. tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. ab iis CCL Fortunatas contra lævam Mauretaniæ in VIII horam solis; vocari Invallem a convexitate et Planasiam a specie, Invallis circuituCCC p.; arborum ibi proceritatem ad CXL pedes adulescere. Iuba de Fortunatis ita inquisivit : sub meridiem quoque positas esse prope occasum, a Purpurariis DCXXV p., sic ut CCL supra occasum navigetur , dein per CCCLXXV ortus petatur. primam vocari Ombrion, nullis ædificiorum vestigiis; habere in montibus stagnum, arbores similes ferulæ, ex quibus aqua exprimatur, e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. alteram insulam Iunoniam appellari; in ea ædiculam esse tantum lapide exstructam. ab ea in vicino eodem nomine minorem, deinde Caprariam, lacertis grandibus refertam. in conspectu earum esse Ninguariam, quæ hoc nomen acceperit a perpetua nive, nebulosam. proximam ei Canariam vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis — ex quibus perducti sunt Iubæ duo —; apparere ibi vestigia ædificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari eas beluis, quæ expellantur adsidue, putrescentibus. Et abunde orbe terræ extra intra indicato colligenda in artum mensura æquorum videtur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑