Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 18, cap. 32

His quæ sunt necessaria adicientur de luna ventisque et præsagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. namque Vergilius etiam in numeros lunæ digerenda quædam putavit Democriti secutus ostentationem; nos legum utilitas, quæ in toto opere, in hac quoque movet parte. Omnia, quæ cæduntur, carpuntur, tondentur, innocentius decrescente luna quam crescente fiunt. stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermenstrua dimidiaque stercorato, verres, iuvencos, arietes, hædos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. scrobes luna plena noctu facito. arborum radices luna plena operito. umidis locis interlunio serito et circa interlunium quadriduo. ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terrain sit, fieri, calcari musta, cum luna sub terra, item materias cædi quæque alia suis locis diximus. neque est facilior observatio ac iam dicta nobis secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur ; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita ut pariter aspiciantur, tum erit plenilunium. quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen et in diurnas extendet, decrescens erit iterumque dimidia ; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere desierit. supra terras autem erit, quamdiu et sol, interlunio et prima toto die, secunda horæ noctis unius dex- tante sicilico, ac deinde tertia et usque XV multiplicatis horarum isdem portionibus. XV tota supra terras nocte erit eademque sub terris totodie. XVI ad primæ horæ nocturnæ dextantem sicilicum sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad interlunium , et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod sub terris aget, tantundem novissimis ex die adiciet supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit numeros , alternis vero detrahet singulos. hæc erit ratio lunaris; ventorum paulo scrupulosior.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑