Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 9, cap. 31

vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectantur , æstate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme læduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat. Cancrorum genera carabi , astaci, mææ , paguri, Heracleotici, leones et alia ignobiliora. carabi cauda a ceteris cancris distant. in Phoenice hippoe vocantur, tantæ velocitatis, ut consequi non sit. cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminæ primus pes duplex , mari simplex. præterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili. dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. 5 pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriæ. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt. dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco. ex eodem genere sunt echini, quibus spinæ pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis sæpe aculeis inveniuntur. ex his echinometræ appellantur quorum spinæ longissimæ, calyces minimi. nec omnibus idem vitreus color , circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt sævitiam maris præsagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑