Plinius Maior, Naturalis Historia
Insulas toto eo mari et Ephorus conplures esse tradidit et Eudoxus et Timosthenes, Clitarchus vero Alexandro regi renuntiatam adeo divitem, ut equos incolæ talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons opacus silva repertus esset, destillante arboribus odore miræ suavitatis. contra sinum Persicum Cerne nominatur insula adversa Æthiopiæ, cuius neque magnitudo neque intervallum a continente constat; Æthiopas tantum populos habere proditur. Ephorus auctor est a Rubro mari navigantes in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas — ita appellantur parvæ insulæ — provehi . Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente p. M, non ampliorem circuitu II. traditur et alia insula contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata. ab ea V dierum prænavigatione solitudines ad Æthiopas Hesperios et promunturium quod vocavimus Hesperu Ceras, inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare Atlanticum. contra hoc quoque promunturium Gorgades insulæ narrantur, Gorgonum quondam domus, bidui navigatione distantes a continente, ut tradit Xenophon Lampsacenus. penetravit in eas Hanno Poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse; duarum Gorgadum cutes argumenti et miraculi gratia in lunonis templo posuit, spectatas usque ad Carthaginem captam. ultra has etiamnum duæ Hesperidum insulæ narrantur, adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis prænavigatione Atlantis dierum XL ad Hesperidum insulas cursum prodiderit, ab his ad Hesperu Ceras unius. nec Mauretaniæ insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex adverso Autololum a Iuba repertas, in quibus Gætulicam purpuram tinguere instituerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
