Plinius Maior, Naturalis Historia
Trychno, quam quidam strychnon scripsere, utinam nec coronarii in Ægypto uterentur, quos invitat hederæ foliorum similitudo in duobus eius generibus, quorum alterum, cui acini coccini, granosi in folliculis, halicacabon vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quoniam vesicæ et calculis prosit. frutex est surculosus verius quam herba, folliculis magnis latisque et turbinatis grandi intus acino, qui maturescit Novembri mense. tertio folia sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque suco. quamquam et Græci auctores in iocum vertere. drachmæ enim pondere lusum furoris gigni dixerunt, species vanas imaginesque conspicuas obversari demonstrantes ; duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere ; quidquid vero adiciatur ponderi, repræsentari mortem . hoc est venenum, quod innocentissimi auctores simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in proeliis tinguerentur illo passim nascente. qui parcius insectabantur, manicon nominavere; qui nequiter occultabant , erythron aut neuradaaut, ut nonnulli, perisson, ne cavendi quidem causa curiosius dicendum. quin et alterum genus, quod halicacabon vocant, soporiferum est atque etiam opio velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis moly appellatum, laudatum vero a Diocle et Euenore, a Timaristo quidem etiam carmine. mira oblivione innocentia e—quippe præsentaneum remedium ad dentium mobiles firmandos, si colluerentur halicacaboin vino— exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem enim gigni. non demonstranda remedia, quorum medicina maioris mali periculum adferat: commendetur ergo in cibis tertium genus licet ac præferatur hortensiis saporibus et nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos Xenocrates prædicet; non tamen auxilia earum tanti sunt, ut ideo plura nos de iis commemorare fas putem, præsertim tanta copia innoxiorum medicaminum. halicacabi radicem bibunt qui vaticinari gallantesque vere ad confirmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est— id enim libentius rettulerim—aqua copiosa mulsa calida potu. nec illud præteribo, aspidum naturæ halicacabum in tantum adversam, ut radice eius propius admota soporetur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo percussis auxiliatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
