Plinius Maior, Naturalis Historia
Sequitur ex divisione temporum autumnus a fidiculæ occasu ad æquinoctium ac deinde vergiliarum occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant prid. id. Aug. Atticæ equus oriens vespera, Ægypto et Cæsari delphinus occidens. XI kal. Sept. Cæsari et Assyriæ stella, quæ vindemitor appellatur, exoriri mane incipit vindemiæ maturitatem promittens. eius argumentum erunt acini colore mutati. Assyriæ v kal. et sagitta occidit et etesiæ desinunt. vindemitor Ægypto nonis exoritur , Atticæ arcturus matutino, et sagitta occidit mane. v id. Sept. Cæsari capella oritur vesperi, arcturus vero medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique per dies quinque. ratio eius hæc traditur: si delphino occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum. signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus; namque deprehensæ intereunt. XVI kal. Oct. Ægypto spica, quam tenet virgo, exoritur matutino etesiæque desinunt. hoc idem Cæsari XIIII kal., XII Assyriæ significant, et XI kal. Cæsari commissura piscium occidens ipsumque æquinocti sidus VIII kal. Oct. dein consentiunt, quod est rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parmeniscus , Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. hædos. VI non. Oct. Atticæ corona exoritur mane, Asiæ et Cæsari V heniochus occidit matutino. IV Cæsari corona exoriri incipit, et postridie occidunt hædi vespere. VIII id. Oct. Cæsari fulgens in corona stella exoritur, et VI id. vergiliæ vesperi, idibus corona tota. XVII kal. Nov. suculæ vesperi exoriuntur. prid. kal. Cæsari arcturus occidit et suculæ exoriuntur cum sole. IIII non. arcturus occidit vesperi. V id. Nov. gladius Orionis occidere incipit. dein III id. vergiliæ occidunt. In his temporum intervallis opera rustica: rapa, napos serere quibus diximus diebus. vulgus agreste rapa post ciconiæ discessum male seri putat, nos omnino post Vulcanalia, et præcocia cum panico, a fidiculæ autem occasu viciam, passiolos, pabulum. hoc silente luna seri iubent. et frondis præparandæ tempus hoc est. unus frondator quattuor frondarias fiscinas complere in die iustum habet. si decrescente luna præparetur, non putrescit . aridam colligi non oportet. Vindemiam antiqui numquam existimavere maturam ante æquinoctium; iam passim rapi cerno. quamobrem et huius tempora notis argumentisque signentur. leges ita se habent: uvam caldam ne legito, hoc est nimia siccitate ac nisi imber intervenerit. uvam rorulentam ne legito, hoc est si ros nocturnus fuerit nec prius quam sole discutiatur. vindemiare incipito, cum ad palmitem pampinus procumbere coeperit aut cum exempto acino ex densitate intervallum non conpleri apparuerit ac iam non augeri acinos. plurimum refert, si contingat crescente luna vindemiare. pressura una culleos XX implere debet. hic est pes iustus. ad totidem culleos et lacus XX iugeribus unum sufficit torculum. premunt aliqui singulis, utilius binis, licet magna sit vastitas singulis. longitudo in his refert, non crassitudo. spatiosa melius premunt. antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus. intra c annos inventa Græcanica, mali rugis per cocleam ambulantibus , ab aliis adfixa arboris stella, aliis areas lapidum adtollente secum arbore, quod maxime probatur. intra XXII hos annos inventum parvis prelis et minore torculario ædificio, breviore malo in media derecto, tympana inposita vinaceis superne toto pondere urguere et super prela construere congeriem. hoc et poma colligendi tempus, observato cum aliquod maturitate, non tempestate , deciderit; hoc et fæces exprimendi, hoc et defrutum coquendi silente luna noctu aut, si interdiu, plena, ceteris diebus aut ante exortum lunæ aut post occasum, nec de novella vite aut palustri, nec nisi e matura uva. si ligno contingatur vas, adustum et fumosum fieri putant. iustum vindemiæ tempus ab æquinoctio ad vergiliarum occasum dies XLIIII. ab eo die oraculum occurrit frigidum picari pro nihilo ducentium. sed iam et kal. Ian. defectu vasorum vindemiantes vidi piscinisque musta condi aut vina effundi priora, ut dubia reciperentur. hoc non tam sæpe proventu nimio evenit quam segnitia aut avaritia insidiantium caritati. civilis, æqui patrisfamilias modus est annona cuiusque anni uti. id peræque etiam lucrosissimum . reliqua de vinis adfatim dicta sunt, item vindemia facta olivam esse rapiendam et quæ ad oleum pertinent quæque a vergiliarum occasu agi debent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
