Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 9, cap. 30

Polyporum generis est ozæna dicta a gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminæ celerius et fere a partu. Non sunt prætereunda et L. Lucullo proconsule Bæticæ conperta de polypis, quæ Trebius Niger e comitibus eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, præcidentes bracchia eorum, ultroque escam ex prædante capere. carent conchæ visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. illæ se contrahunt, sed frustra, discuneatæ. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. præterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua . luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quæ idem retulit, monstro propiora possunt videri. Carteiæ in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari — mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur -, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam . sæpes erant obiectæ, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate . hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitude inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus brac- chiis clavarum modo incussos, ægreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine , amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum XXX, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiæ adservatæ miraculo pependere pondo DCC. sæpias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem actor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, sæpiæ binum. neque his bimatu longior vita. Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi nauplium, animal sæpiæ simile, ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus auræ. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id etenim constat — omine navigantium humana calamitas in causa est. Locustæ crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustæ reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quæ sunt propria rotunditate præpilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida came non habet callum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑