Plinius Maior, Naturalis Historia
Hyænis utramque esse naturam et alternis annis mares , alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus credit, Aristoteles negat. collumut iuba incontinuitatem spinæ porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit. multa præterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere , quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat . ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. præterea umbræ eius contactu canes obmutescere , et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio hærere. Huius generis coitu leæna Æthiopica parit corocottam , similiter voces imitantem hominum pecorumque. acies ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingivis, dente continuo: ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. hominum sermones imitari et mantichoram in Æthiopia auctor est Iuba. Hyænæ plurimæ gignuntur in Africa, quæ et asinorum silvestrium multitudinem fundit. mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis æmulos et ideo gravidas custodiunt morsuque natos mares caslrant. contra gravidæ latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis. Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente, ob hoc se peti gnari; castoreum id vocant medici. alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro cædit, hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resolvit. cauda piscium his, cetera species lutræ. utrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
