Plinius Maior, Naturalis Historia
universa vero gens Ætheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Æthiope. animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque cælandas mobilitate ignea. ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, æquali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis. pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis avenæ trahit et grana eiusdem avenæ sponte provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. quibusdam ante Ptolemæum Lathyrum regem Ægypti ignotus fuit usus ignium. quidam et Pygmæorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi dicemus continui montes ardentibus similes rubent. Trogodytis et Rubro mari a Meroe tractus omnis superponitur, a Napata tridui itinere ad Rubrum litus, aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima regione quæ interest auri. ulteriora Atabuli, Æthiopum gens, tenent. dein contra Meroen Megabarri, quos aliqui Adiabaros nominavere; oppidum habent Apollinis. pars eorum Nomades quæ elephantis vescitur. ex adverso in Africæ parte Macrobii, rursus a Megabarris Memnones et Dabelli dierumque XX intervallo Critensi. ultra eos Dochi, dein Gymnetes, semper nudi, mox Anderæ, Mattitæ, Mesaches; hi pudore atri coloris tota corpora rubrica inlinunt. at ex Africæ parte Medimni, dein Nomades, cynocephalorum lacte viventes, Alabi, Syrbotæ, qui octonum cubitorum esse dicuntur. Aristocreon Libyæ latere a Meroe oppidum Tollen dierum V itinere tradit; inde dierum XII Esar oppidum Ægyptiorum qui Psammetichum fugerint; in eo prodente se CCC habitasse; contra in Arabico latere Diaron oppidum esse eorum. Bio n autem Sapen vocat quod ille Esar; et ipso nomine advenas significari . caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in Arabia Sinat. inter montes autem et Nilum Simbarri sunt, Phalliges, in ipsis vero montibus Asachæ multis. nationibus. abesse a mari dicuntur dierum V itinere; vivunt elephantorum venatu. insula in Nilo Sembritarum reginæ paret. ab ea Nubæi Æthiopes dierum VIII itinere; oppidum eorum Nilo inpositum Tenupsis. Sesambri, apud quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. at ex Africæ parte Ptonebari, Ptoemphani, qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes, Harusbi oppido longe ab Nilo sito, postea Archisarmi, Phalliges, Marigarri, Chasamari . Bion et alia oppida in insulis tradit: a Sembobiti Meroen versus dierum toto itinere XX proximæ insulæ oppidum Seberritarum sub reginæt aliud Asara, alterius oppidum Darden; tertiam Medoen vocant, in qua oppidum Asel, quartam eodem quo oppidum nomine Garroen . inde per ripas oppida Nautis, Modum, Demadatin, Secundum, Collocat, Secande, Navectabe cum agro Psegipta, Candragori, Arabam, Summaram. regio supra Sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos Æthiopas, Nisicathas, Nisitas, quod significat ternum et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia sagittis præcipua contemplatione utantur. ab ea vero parte Nili, quæ supra Syrtes Maiores oceanumque meridianum protendatur, Dalion Vacathos esse dicit, pluvia tantum aqua utentes, Cisoros, Logonporos ab Oecalicibus dierum V itinere, Vsibalchos, Isbelos, Perusios, Ballios, Cispios. reliqua deserta, dein fabulosa: ad occidentem versus Nigroe, quorum rex unum oculum in fronte habeat, Agriophagi, pantherarum leonumque maxime carnibus viventes, Pamphagi, omni mandentes, Anthropophagi, humana carne vescentes, Cynamolgi caninis capitibus, Artabatitæ quadrupedes, ferarum modo vagi, deinde Hesperioe, Perorsi et quos in Mauretaniæ confinio diximus. pars quædam Æthiopum locustis tantum vivit fumo et sale duratis in annua alimenta; hi quadragesimum vitæ annum non excedunt. Æthiopum terram universam cum mari Rubro patere in longitudinem |XXI|.LXX p., in latitudinem cum superiore Ægyptpo |XII|.XCVI Agrippa existimavit. quidam longitudinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum navigationem , ab ea XV ad Dabellos, ab his ad oceanum Æthiopicum VI dierum iter. in totum ab oceano ad Meroen DCXXV p. esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum diximus. sita est Æthiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. meridiano cardine silvæ, hebeno maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons excelsus æternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus Græcis. a quo navigatione quadridui promunturium quod Hesperu Ceras vocatur, confine Africæ iuxta Æthiopas Hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos Ægipanum Satyrorumque produnt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
