Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 5, cap. 30

Æolis proxima est, quondam Mysia appellata, et quæ Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocæa Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quæ Sebastopolim se vocat, et intus Ægææ, Itale, Posidea, Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus annnis et civitas ab eo cognominata — fuit et Grynia, nunc tantum portus, olim insula adprehensa —, oppidum Elæa et ex Mysia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis amnis. intercidere Canæ, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palæscepsis, Gergitha, Neandros; nunc est Perperene civitas, Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio Aphrodisias quæ antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in hoc tractu Ide mons et in ora, quæ sinum cognominavit et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara eodemque nomine oppidum. rursus in litore Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, Assos, eadem Apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum disterminans Æolida et Troada. fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia. Zminthium templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adramytteum negotia Apolloniatæ a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitæ, Poemaneni, Macedones Asculacæ, Polichnæi, Pionitæ, Cilices Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles. Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus Achæorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palæscamander; ceteri Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus, Caresus, Rhodius, vestigia non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit. est tamen, ut prius, Scamandria civitas parva ac MM.D p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas. extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenæis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Æantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis suæ. supra Æolida et partem Troadis in mediterraneo est quæ vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur. in ea Pioniæ, Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiæ Pergamum, quod intermeat Selinus, præfluit Cetius profusus Pindaso monte. abest haud procul Elæa, quam in litore diximus. Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam conveniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hierocometæ , Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitæ, Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliæque inhonoræ civitates. a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus. Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Solymorum , Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum, Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam, Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam vocatam.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑