Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 30

plurima vero ilices, nam et semen suum et granum, quod cratægum vocant, et a septentrione viscum, a meridie hyphear—de quis plura mox paulo—interdumque pariter res quaternas habent. Arbores quædam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivæ, fico, viti. quædam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam omnino nulli, ut in sato genere buxi, loto transmarinæ. quædam bifurcæ atque etiam in quinas partes diffusæ, quædam dividuæ nec ramosæ, ut sabuci, quædam individuæ, ramosæ, ut piceæ . quibusdam ramorum ordo, sicut piceæ, abieti, aliis inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in cælum tendentes, non in latera proni. mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra quam rami fuere præcidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus , alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba Græca, quam Romæ a suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum pæne natura, loton appellant. præcipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos sæpe transilientium . nulla opacitas brevior, nec auferunt rami solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhærentibus uni maximo minoribus . Ramorum aliqui cæci, qui non germinant, quod natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetavit. quæ dividuis in ramo natura est, hæc viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terræ proxima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus et si qua unistirpia. ramosarum cerasus etiam in XL cubitorum trabes æquali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. quædam statim in ramos sparguntur, ut mali.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑