Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 30

Laurus triumphis proprie dicatur, vel gratissima domibus, ianitrix Cæsarum pontificumque. sola et domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera tradidit Cato , Delphicam et Cypriam. Pompeius Len a e u s adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albicante ; Delphicam æquali colore viridiorem, maximis bacis atque e viridi rubentibus ac victores Delphis coronare ut triumphantes Romæ; Cypriam esse folio brevi, nigro, per margines imbricato crispam. postea accessere genera : tinus — hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui generis arborem — differt colore; est enim cærula baca. accessit et regia, quæ coepit Augusta appellari, amplissima et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis. aliqui negant eandem esse et suum genus regiæ faciunt longioribus foliis latioribusque. iidem in alio genere bacaliam appellant hanc quæ vulgatissima est bacarumque fertilissima, sterilem vero earum, quod maxime miror, triumphalem eaque dicunt triumphantes uti, nisi id a Divo Augusto coepit, ut docebimus, ex ea lauru quæ ei missa e cælo est, minima altitudine, folio crispo, brevi, inventu rara . accedit in topiario opere Thasia , excrescente in medio folio parvola veluti lacinia folii, et sine ea spadonina, mira opacitatis patientia , itaque quantalibeat sub umbra solum implet. est et chamædaphne silvestris frutex et Alexandrina, quam aliqui Idæam , alii hypoglottion , alii danæn, alii carpophyllon, alii hypelaten vocant. ramos spargit a radice dodrantales, coronari i operis, folio acutiore quam myrti ac molliore et candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in Ida et circa Heracleam Ponti, nec nisi in montuosis. id quoque quod daphnoides vocatur genus in nominum ambitu est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon , alii stephanon Alexandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os , bacis e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit. Ipsa pacifera, ut quam prætendi etiam inter armatos hostes quietis sit indicium. Romanis præcipue lætitiæ victoriarumque nuntia additur litteris et militum lanceis pilisque, fasces imperatorum decorat. ex iis in gremio Iovis optimi maximique deponitur, quotiens lætitiam nova victoria adtulit, idque non quia perpetuo viret nec quia pacifera est, præferenda ei utroque olea, sed quia spectatissima in monte Parnaso ideoque etiam grata Apollini visa, adsuetis eo dona mittere, oracula inde repetere iam et regibus Romanis teste L. Bruto, fortassis etiam in argumentum, quoniam ibi libertatem publicam is meruisset lauriferam tellurem illam osculatus ex responso et quia manu satarum receptarumque in domos fulmine sola non icitur. ob has causas equidem crediderim honorem ei habitum in triumphis potius quam quia suffimentum sit cædis hostium et purgatio, ut tradit Masurius, adeoque in profanis usibus pollui laurum et oleam fas non est, ut ne propitiandis quidem numinibus accendi ex iis altaria aræve debeant. laurus quidem manifesto abdicat ignes crepitu et quadamdetestatione, interaneorum etiam vitia et nervorum ligno torquente. Ti. principem tonante cælo coronari ea solitum ferunt contra fulminum metus. Sunt et circa Divum Augustum eventa eius digna memoratu . namque Liviæ Drusillæ, quæ postea Augusta matrimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Cæsari, gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium inlæsam, intrepideque miranti accessit miraculum. quoniam teneretin rostro laureum ramum onustum suis bacis, conservari alitem et subolem iussere haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri: quod factum est in villa Cæsarum fluvio Tiberi inposita iuxta nonum lapidem Flaminiæ viæ, quæ ob id vocatur Ad Gallinas, mireque silva provenit. ex ea triumphans postea Cæsar laurum in manu tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores Cæsares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi, et durant silvæ nominibus suis discretæ, fortassis ideo mutatis triumphalibus. unius arborum Latina lingua nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione; lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco, quando Loretum in Aventino vocatur ubi silva laurus fuit. eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et ramo eam seri, quoniam dubitavere Democritus atque Theophrastus. Nunc dicemus silvestrium naturas.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑