Plinius Maior, Naturalis Historia
30. Plurima insectorum vermiculum gignunt, nam et formicæ similem ovis vere , .... et hæ communicantes laborem ut apes, sed illæ faciunt cibos, hæ condunt. ac si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis portione vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora aversæ postremis pedibus moliuntur umeris obnixæ. et his reipublicæ ratio, memoria, cura. semina adrosa condunt , ne rursus in frugem exeant e terra, maiora ad introitum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. operantur et noctu plena luna, eædem interlunio cessant. iam in opere qui labor, quæ sedulitas! et quoniam ex diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies ad recognitionem mutuam nundinis dantur. quæ tune earum concursatio , quam diligens cum obviis quædam conlocutio atque percunctatio! silices itinere earum adtritos videmus et opere semitam factam, ne quis dubitet , qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter se viventium solæ præter hominem. non sunt in Sicilia pinnatæ .
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
