Plinius Maior, Naturalis Historia
Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballænæ quaternum iugerum, pristes ducenum cubitorum, quippe ubi locustæ quaterna cubita impleant , anguillæ quoque in Gange amne tricenos pedes. sed in mari beluæ circa solstitia maxime visuntur. tune illic ruunt turbines, tune imbres, tune deiectæ montium iugis procellæ ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus volvunt tanta , ut alias thynnorum , multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam 5 hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit : aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. Cadara appellatur Rubri maris pæninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemæo regi, quando nullius auræ recipit afflatum . huius loci quiete præcipue ad inmobilem magnitudinem beluæ adolescunt. Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium præfecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluæ ibi in terram pastæque radices fruticum remeant et quædam equorum , asinorum, taurorum capitibus, quæ depascuntur sata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
